PL 30, col. 130
Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne
quae etiam meritorum virtutibus angelorum vinceret
dignitatem. De qua rursus idem Spiritus sanctus in
eisdem Canticis: Quae est ista quae ascendit, inquit, quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut
sol, terribilis ut castrorum acies ordinata
[(Cant.
VI, 9)]
? Admiratur autem Spiritus sanctus, quia omnes
de ascensu hujus Virginis admirantes facit, quod
quasi novi diluculi aurora rutilans, ascensu suo resplendeat,
multis freta et vallata sanctorum agminibus.
Unde dicitur, terribilis ut castrorum acies ordinata.
Siquidem terribilis suis facta virtutibus, ut
castrorum acies admodum ordinata: hinc inde angelorum
sanctorum fulta praesidiis: pulchra ut luna,
immo pulchrior quam luna, quia jam sine defectu
sui coruscat, coelestibus illustrata fulgoribus. Electa
ut sol, fulgore virtutum, quia ipse elegit eam sol
justitiae, ut nasceretur ex ea. Ad cujus profecto
exsequias (quantum fas est credere) famulabantur
angeli, et universae coelorum congratulabantur curiae.
Nec mirum, quia honor maternus ejus est, qui
est natus ex ea: quem omnis coelorum ordo veneratur
et adorat super se elevatum cum Patre in sede
majestatis Domini. Legimus enim quam saepe ad
funera et ad sepulturas quorumlibet sanctorum angelos
advenisse, et exsequiis eorum obsequia praestitisse:
necnon et animas electorum usque ad coelos,
cum hymnis et laudibus detulisse: ubi et utriusque
sexus chori commemorantur frequenter auditi, laudesque
cecinisse: interea et quod perspicacius est,
multo nonnumquam lumine eosdem resplenduisse;
insuper et adhuc viventes in carne, ibidem miri odoris
fragrantiam diutius persensisse. Quod si ad recreandam
spem, dilectissimae filiae, et corroborandam
fidem interdum astantium, Salvator noster Jesus
Christus, ob merita suorum amplius comprobanda,
talia et tanta dignatus est exhibere per suos coeli
ministros circa defunctos: quanto magis credendum
est hodierna die militiam coelorum cum suis agminibus
festive obviam venisse genitrici Dei, eamque ingenti
lumine circumfulsisse, et usque ad thronum
olim sibi etiam ante mundi constitutionem paratum,
cum laudibus et canticis spiritualibus perduxisse!
Nulli dubium, omnem illam coelestem Jerusalem,
tunc exsultasse ineffabili laetitia, tunc jucundatam
esse inaestimabili charitate, tuncque cum omni gratulatione
jubilasse: quoniam festivitas haec quae nobis hodie
revolvitur annua, illis omnibus facta est continua.
IX.
Nec immerito: creditur enim quod Salvator
omnium ipse, quantum datur intelligi, per se totus
festivus occurrit, et cum gaudio eam secum in
throno collocavit. Alias autem quomodo implevisse
creditur quod in lege ipse praecepit: Honora patrem
tuum et matrem tuam [(Matth. XV, 4)]
? Porro quod
patrem honoraverit, ipse testis est, cum ad Judaeos
ait: Ego gloriam meam non quaero: est qui quaerat
et judicet: sed ego honorifico Patrem meum, et vos
inhonorastis me [(Joan. VIII, 49, 50)]
. De matre vero
Evangelista: Cum rediret veniens, ait, Nazareth, erat
subditus illis [(Luc. II, 51)]
. Sed alia est natura, qua