PL 30, col. 131

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

Deus Pater secundum se honoratur, alia qua idem
parentibus subditur. In utraque tamen unus idemque
Christus recte creditur: eo quod Verbum caro
factum est, et habitavit in nobis, unus Emmanuel,
quod est, nobiscum Deus. Hanc quippe unionem divinitatis
atque humanitatis inconfusam atque indivisam
fides catholica servat: quem sane intelligendo
cognoscit naturalis, atque secundum substantiam
conventio unitatis, ut neque conversio in alterutram
duarum substantiarum partem recipiatur, nec divisio.
Sic namque credere, honorare est matrem Domini
quae Deum nobis genuit et hominem: neque
hominem sine Deo, neque sine homine Deum, sed
Deum et hominem unum et verum Jesum Christum.
Alioqui Dei genitrix dici non posset, quod multi

haereticorum negare conati sunt, nisi Deum vere genuisset
incarnatum: et propterea duas in Christo
recte confitemur nativitates. Unam videlicet de patre
sine initio, et sine tempore sempiternam et coaeternam
Deo Patri. Alteram de matre cum tempore,
quando miserationem induens et misericordiam,
spontanea voluntate ad nos descendit homo natus
Deus: ac per hoc juxta veritatem et matris gestatur
utero, qui semper Deus agnoscitur. Hinc etiam
Theotocon eam veraciter confitemur, Dei scilicet
genitricem, necnon et Christotocon: non quod Verbum
carnem secum detulerit, neque olim praefatae
carni copulatum sit: sed tunc quando Verbum caro
factum est ex carne virginis, divinitatis atque humanitatis
substantia in utero ita inconfuse unitur,

ut una persona sit Deus et homo Christus. Ex duabus
siquidem naturis sine confusione alterius, nonnisi
unus invenitur Jesus Dominus manens Deus in
forma Dei, qui semetipsum exinanivit, formam servi
accipiens [(Phil. II, 7)]
: manens unus idemque in
forma servi quam suscepit: totus quippe Deus in
carne Virginis de qua natus est, et totus homo.
Hinc quoque Apostolus: In quo habitat, inquit, omnis
plenitudo divinitatis corporaliter [(Col. II, 9)]
. Quapropter,
o filiae, estote prudentes sicut serpentes, et
simplices sicut columbae [(Matth. X, 16)]
: ut ex prudentia
perfectae intelligentiae, annulum fidei vestrae,
et margaritam, pro qua omnia reliquistis, integram
inviolatamque servitis: ne dotem simul et arrham
Spiritus sancti (quod absit) perdatis. Diligentius itaque

procurate, si quomodo simplicitas columbae, quae
fuit in Maria, illaesa inviolataque in vobis custodiatur.
De qua Salomon in Canticis quasi in laudem
ejus: Veni, inquit, columba mea, immaculata mea:
Jam enim hiems transiit, imber abiit, et recessit [(Cant.
II, 11)]
. Ac deinde inquit: Veni de Libano, veni, coronaberis [(Ibid., IV, 6, 8)]
.
Non immerito igitur venire
de Libano jubetur, quia Libanus candidatio interpretatur.
Erat enim candidata multis meritorum
virtutibus, et dealbata nive candidior Spiritus
Sancti muneribus, simplicitatem columbae in omnibus
repraesentans: quoniam quidquid in ea gestum
est, totum puritas et simplicitas [ Mart. tacet totum
puritas et simplicitas], totum veritas et gratia fuit,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.