PL 30, col. 132
Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne
totum misericordia, et justitia, quae de coelo prospexit:
et ideo immaculata, quia in nullo corrupta.
Circumdedit enim virum in utero, sicut Hieremias
sanctus testatur, et non aliunde accepit. Faciet, inquit, Dominus novum super terram, et mulier circumdabit
virum
[(Hier. IX, 32)]
. Vere novum et omnium
novitatum supereminens novitas virtutum, quando
Deus (quem ferre non potest mundus, neque videre
aliquis ut vivere possit) sic ingressus est hospitium
ventris, ut corporis claustrum nesciret: sicque
gestatus, ut totus Deus in eo esset, et sic exivit
inde, ut esset (sicut Ezechiel fatetur) porta omnino
clausa. Unde canitur in eisdem Canticis de ea: Hortus conclusus, fons signatus, emissiones tuae paradisus [(Cant. IV, 12)]
.
Vere hortus deliciarum, in quo
consita sunt universa florum genera et odoramenta
virtutum: sicque conclusus, ut nesciat violari neque
corrumpi ullis insidiarum fraudibus. Fons itaque signatus
sigillo totius Trinitatis: ex quo fons vitae manat,
in cujus lumine omnes videbimus lumen. Quia,
juxta Joannem, Ipse est qui illuminat omnem hominem
venientem in hunc mundum [(Joan. I, 9)]
. Cujus profecto
emissio uteri, supernorum civium omnium est
paradisus. De isto namque ventris agro patriarcha
Isaac longe odorans, aiebat, dicens: Ecce odor filii
mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus [(Gen.
XXVII, 27)]
: quamvis putent parum intelligentes,
quod priores sancti minus de Christo intellexerint
mysterium Incarnationis, cum et ipsi eadem salvati
sint gratia.
X.
Unde constat tempus non praejudicasse sacramento
uniti hominis ac Dei: ita ut jam esset in illo
per unitatem personae ab initio saeculi, qui nondum
erat natus de Maria Virgine: quod multis Scripturarum
declaratur indiciis. Unde Dominus ad Judaeos: Antequam Abraham fieret,
inquit, ego sum. Quibus
utique verbis ostendit se qui loquebatur, in eo semper
fuisse mysterio unitatis. Quam ut commendaret, Antequam Abraham fieret,
inquit, ego sum [(Joan. VIII,
58)]
. Nam, Abraham antequam fieret, humanitatis est
brevitas. Ego autem sum, aeternitas naturae declaratur:
in qua nimirum aeternitate jam se fuisse qui loquebatur,
per sacramentum suae incarnationis insinuat.
Quod apostolus Judas volens apertius dilucidare: Jesus,
inquit, populum ex Aegypto salvans: secundo
eos, qui non crediderunt, perdidit [(Jud. I, 5)]
.
Et alibi Paulus: Neque tentemus Christum, sicut quidam
eorum tentaverunt [(I Cor. X, 9)]
: non quod jam
esset Jesus aut Christus natus ex Maria: sed quia
in illo unico Filio Dei jam unitas personae commendabatur,
quae occulta erat in mysterio. Quod et alibi
evidenter Paulus: Qui elegit nos, inquit, ante mundi
constitutionem in ipso [(Eph. I, 4)]
: quia profecto quidquid
Deus fecit ab initio, Christus fecit totum per
unitatem sacramenti. Et ideo jam Jesus erat in
filio, qui populum educebat, et Christus in eo qui
tentabatur: quoniam semper per sacramenti unitatem
in Deo fuisse non dubitatur. Alioqui nisi ita credideris,
aut Christus Deus non erit omnino, aut