PL 30, col. 138
Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne
quod omnes animae martyrio rubricatae, eam aeternae
dilectionis complectuntur amplexibus: et virginitatis
splendore candidatae, ac si lilia in valle humilitatis
enutritae, circumdant eam, venerationis gratia obsequentes.
Recte igitur: quoniam beata Dei genitrix et
martyr, et virgo fuit, quamvis in pace vitam finierit.
Hinc quoque quod vere passa sit, testatur Simeon
propheta, loquens ad eam: Et tuam, inquit, ipsius
animam pertransibit gladius [(Luc. II, 35)]
. Ex quo
constat quod supra martyrem fuerit. Alii namque
sancti, etsi passi sunt pro Christo in carne, tamen
in anima, quia immortalis est, pati non potuerunt.
Beata vero Dei genitrix, quia in ea parte passa est,
quae impassibilis habetur, ideo, ut ita fatear, quia
spiritualiter et caro ejus passa est gladio passionis
Christi, plus quam martyr fuit. Unde constat, quia
plus omnibus dilexit, propterea et plus doluit, intantum
ut animam ejus totam pertransiret et possideret
vis doloris, ad testimonium eximiae dilectionis.
Quae quia mente passa est, plus quam martyr fuit.
Nimirum quod ejus dilectio amplius fortis, quam
mors fuit, quia mortem Christi suam fecit. Nunc
autem circumdant eam flores rosarum, indesinenter
ejus admirantes pulchritudinem inter filias Jerusalem [(Cant. V, 7)] :
in qua posuit rex thronum suum,
quia concupivit ejus speciem ac decorem: fuit enim
plena charitate et dilectione: idcirco sequitur post
eam purpuratorum exercitus, et candidatorum grex.
XV.
Quam si diligentius aspicias, nihil virtutis est,
nihil speciositatis, nihil candoris gloriaeque, quod ex
ea non resplendeat. Et ideo bene circumdant eam
flores rosarum, et lilia convallium, ut virtutes virtutibus
fulciantur, et formositas decore castitatis augeatur.
Nam omnis splendor et gloria, quanto illustratur
fulgore suo sublimius, tanto apparet praestantior
claritate quorumlibet subjectorum, et eximior
praedicatur. Sic et beata Dei genitrix, cujus plantatio
ac si rosae in Jericho, specialius refulsit, et candor
virginitatis splendidius emicuit, cum circumdata officio
charitatis, submittitur illi sanctorum claritas:
ut ejus amplius splendor et gloria commendetur:
quae super angelorum choros elevata, jam beata
praedicatur, et jam beatissima. Nam angelorum quamvis
celsior natura sit: non tamen gratia major, quia
et ipsi gratuita gratia, ne corruerent, sunt salvati.
Unde David, Verbo Domini, inquit, coeli firmati sunt,
et spiritu oris ejus omnis virtus eorum [(Psal. XXXIII, 6)]
.
Quod si spiritu oris ejus omnis virtus eorum subsistit:
constat beatam et gloriosam virginem Mariam,
in quam supervenit Spiritus sanctus, et Deus totus
illapsus portatum novem mensibus in utero, ut credendum
est, ampliora promeruisse virtutum privilegia,
et percepisse gratiam ab angelis etiam collaudatam.
Unde et si mirabilis est eorum virtus, et
firmitas perpetuitatis: mirabilior tamen in Maria,
quam obumbravit virtus Altissimi: ut ultra omnem
virtutem sit angelicam, quod factum est in ea, et
admirabile cunctis saeculis sacramentum. Ac per
hoc etiam angelis exinde major praestatur gratia,