PL 30, col. 139

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

cum instaurantur ab ea omnia, quae venerantur et
adorant super se Christum regem Dominum natum
ex eadem Virgine. Hinc et Maria cunctis tanto venerabilior,
quanto gratiosior: et quanto virtute Altissimi
extollitur ad sublimia, tanto clarior resultat
in gloria. Plena siquidem gratia, plena Deo, plena
virtutibus, non potest non possidere plene gloriam
claritatis aeternae, quam plenissime accepit, ut mater
fieret Salvatoris. Quam viderunt omnes filiae Sion, et
beatissimam praedicaverunt, ac reginae laudaverunt
eam: quoniam tantam eam viderunt, quantam nullus
narrando explevit mortalium; quanto magis Deum,
qui talem ac tantam fecit eam, ut ipse fieret per
eam! Unde David: Et homo, inquit, natus est in ea,
et ipse fundavit eam Altissimus [(Psal. LXXXVII, 2)]
.

Beata igitur talis ac tanta nativitas, beata et supernorum
civium societas, et admirabilis charitatis eorum
unanimitas: ubi nemo angelorum, nemo archangelorum,
non dico beatae virginis Mariae, verum neque
alicujus sanctorum invidet gloriam: sed totum
in altero unusquisque possidet, quod gratis praestatur
omnibus: ut de omnibus, et in omnibus glorificetur
Deus, honoretur et adoretur ab omnibus: ubi
non sexus, non aetas, non dignitas generis, sed meritorum
qualitas sola discernitur: ubi plurimum
stella a stella differre claritate, quamvis omnes in
suo sint ordine suscitandi. Quod si est alia claritas
solis, et alia claritas lunae, et alia claritas stellarum [(I Cor. XV, 41)] :
una tamen claritas est, qua illustrantur
omnia. Idcirco beata Dei genitrix, quae adhuc

tantis in terra praedicatur laudibus, non immerito
creditur hodierna die exaltata et glorificata, necnon
et clarificata, quantum novit ille qui eam elegit in
sua sapientia, qua disposuit omnia. Quod si in domo
patris mansiones multae sunt, credimus splendidiorem
matri hodie filium praestitisse, quam sibi olim
aedificavit domum, subnixam columnis septem: in
qua domo nimirum parantur nuptiae Ecclesiarum
Dei, et foederantur terrenis coelestia. In eo namque
utero Virginis, sponso immortali virginitas consecratur,
ut sit totum coeleste commercium.
XVI.
Et ideo, charissimae, celebrate solemniter
Virginis festum, quae coelestem vobis vitam in terris
ostendit: quoniam qui non nubent, neque nubentur,
erunt sicut angeli in coelo. Nec mirum si angelis

comparatur virginitas, quae angelorum Domino, foedere
copulatur nuptiarum. Et si quaelibet virginitas
tantum erigitur, ut angelis comparetur, multo magis
beata et gloriosa virgo Maria, quae singulari commendatur
privilegio, et immenso dicatur mercimonio.
Idcirco, dilectissimae, amate quam colitis, et colite
quam amatis: quia tunc eam vere colitis et amatis,
si imitari velitis de toto corde quam laudatis. Haec
namque vita vobis de coelo fluxit, quam professae
estis: supra usum naturae haec vita est, quam tenetis:
de coelis venit sponsus, quem sequi cum matre debetis:
nec immerito vivendi usum de coelo quaesistis,
quae vobis de coelo sponsum petistis. Ideo vestra
conversatio in coelis sit semper: quoniam Verbum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.