PL 30, col. 141
Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne
virginem perpetuam: quia sicut in comparatione
Dei, nemo bonus, ita et in comparatione matris Domini
nulla invenitur perfecta, quamvis virtutibus eximiis
comprobetur. Unus est Pater noster, qui in coelis
est: unus et magister: una est forma virginitatis
in Maria, cui vos omnes ut imaginem reformetis integritatis,
faciem imprimere debetis in sculpturam
Spiritus sancti. Quoniam haec est hortus conclusus,
fons signatus, puteus aquarum viventium [(Cant. IV,
15)] , ad quam nulli potuerunt doli irrumpere, nec
praevaluit fraus inimici, sed permansit sancta mente
et corpore, multis donorum privilegiis sublimata.
Idcirco hanc imitamini moribus, sequimini castitate,
hujus implorate auxilium.
XVII.
Quod si me, quia ita loquor, praesumptionis
velit arguere invidorum aliquis, quod vobis scripserim:
arguat charitatem atque dilectionem, quia
rogantibus vobis ne hoc quidem inexpertus judicavi
negandum. Malui enim excipere ruborem pudoris,
quam non exsequi jussionem vestram, quarum precibus
nonnumquam Deus noster obedire videtur;
praesertim cum habeatis vobiscum, quas imitari virtutis
est, cum quibus discere potestis: affectum a me
potius quam magisterium ad laudem hujus diei requisistis.
Unde excusare non debui propter observantiam
gravitatis, ne impartirem devotioni vestrae, quae
mandastis. Quod si docere nequivi, saltem ad laudem
tantae virginis exhortari omnino curavi: quatenus
non deessem vobis quem diligitis in die tantae festivitatis,
sed jungerer precibus, jungerer votis, si quo
modo mente ad ea vobiscum elevari merear vestris
suffragantibus meritis, ad quae pervenit beata et intemerata
virgo Maria. Ecce hodierna die ad illum
praeclarum et splendidum thronum angelorum, ipsa
per humilitatem et integritatem carnis ascendit, unde
intemperantia olim eximios archangelorum et superbia
dejecit. Quapropter gaudete, gaudete, inquam,
quia vobis via patefacta est coelorum. Quamvis
enim nobis eadem promittantur: vobis tamen jam
praesto sunt, quae cum angelis incorruptionem servatis.
Quae licet de hoc mundo sitis, tamen, favente
Deo, jam in hoc mundo non estis: quia et si saeculum
vos habere meruit, tenere omnino non potuit. Beata
itaque Maria hodie jam ab omnibus gentibus longe
lateque praedicatur: et vobis quae secutae estis exemplum
tantae virginis, beatitudo condonatur coelestis.
Quas non illecebrae sollicitant corporis, non colluvio
praecipitat voluptatis, non aestus inflammat incentivae
carnis, immo angelica imitatio delectat in terris:
quorum in futuro aequalitas repromittitur in coelis.
Beatae igitur estis, filiae, sed et beatae viduae, quae
coelibem in Christo vobiscum ducunt vitam: quia secundum
Apostolum liberatae a lege viri, sic permanserunt. Beatior,
inquit, erit, si sic permanserit secundum
meum consilium. Puto enim, ait, quod et ego spiritum
Dei habeo: evidenter volens exprimere, quid
intersit inter eam, quae adhuc est juncta lege viro,
et inter eam, quae jam soluta vinculo beatior praedicatur.
Quod si utraque beata, quia in Christo, beatior