PL 30, col. 142

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

tamen quaecumque jam soluta est vinculo, et coelestia
sectatur. Ideo viduae semper virginibus bene copulantur,
ut ait Apostolus: Mulier innupta, et virgo, cogitat
quae sunt Domini, ut sit sancta corpore et spiritu [(I Cor. IX, 34)]
:
quodammodo enim magisterium virginitatis,
viduarum gliscit et confortatur exemplis,
quae cum viris castum servaverint connubium, docent
integritatem magis virginibus Deo servandam:
et quod propemodum non inferioris virtutis est a
conjugio abstinere, quod aliquando delectaverit,
quam conjugii delectamenta nescire: In utroque siquidem
gradu fortitudo laudatur, et coelestis vitae
praedicatur virtus. Idcirco cognationem jam cum
Christo uterque ordo sortitur. Unde Dominus: Si
quis, inquit, fecerit voluntatem Patris mei, qui in coelis

est, ipse meus frater, soror et mater est [(Matth. XXXII, 5)]
:
ubi non sexus, non aetas, non conditio discernitur,
sed, qui fecerit, inquit, voluntatem Patris mei, qui in
coelis est.
XIX.
Unde quia libera facultas cunctis prestatur,
estote, charissimae, ad id quod vos Christi gratia vocavit,
estote matres Christi ac sponsae, estote sorores
ac propinquae: quia quod carne non potuistis,
gratia totum condonatum est vobis. Et ideo diligite
matrem Domini, quae vobis sponsum genuit immortalem:
cujus et vobiscum soror est ipsa, quia voluntatem
patris fecit, ut esset mater. Propinqua quidem
vobis non carne, sed spiritu: ut unitas commendetur
Ecclesiae, et societas corporis Christi intelligatur.
Ex quo Dominus: Volo, Pater, inquit, quia ego

et tu unum sumus, ut et ipsi in nobis unum sint [(Joan.
XXXVII, 21)]
. Quae profecto unitas per unum mediatorem
Dei et hominum efficitur. Facite ergo voluntatem
Patris et vos, ut unum esse possitis. Ornate
lampades vestras, occurrite sponso, quia jam ad
ostium pulsat, et matrem, si eam diligitis, sequimini.
Intus autem parate et ornate lampades vestras, quia
filiae regis estis. Omnis enim gloria vestra ab intus
sit, et intus habete, quod foris luceat: ne forte inter
has solemnitates priusquam sponsus veniat, vestrae
lampades exstinguantur. Nam celebritas hujus diei,
non nisi accensis lampadibus intus et foris recte colitur.
Ideo emendum est oleum dum vacat, ne cum
sponsus venerit, quod absit, vacuae inveniamini. Propterea
quae sursum sunt sapite, ubi beata pervenit

Virgo, et non quae super terram; quia vestra conversatio,
si estis jam quod vovistis, in coelis fore debet.
Illuc dirigite mentem, illuc abscondite vitam vestram,
donec pertranseat furor Domini, quo beata
Dei genitrix hodie pervenit: ibi namque habetis sponsum,
ibi pontificem, ibi omnia quaecumque quaesistis.
Illuc dirigite mentem, ut cum Christus Virginis filius
apparuerit in fine saeculi, cum ipso et vos appareatis
in gloria. Amen.
MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM.
Fulberti Carnotensis sermonem hunc esse, vix esse
dubito, aut ne vix quidem. Illi certe ascribitur in quodam
Regiae Parisiensis Biblioth. ms. sub num. 3752
statim ab isto Pseudo-Hieronymi, quem modo recensuimus:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.