PL 30, col. 147

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

enim ideo debent haberi dulciores, quia per alios
reparari non possunt: et cum eos lex naturae subtraxerit,
nec patrem tibi alterum poteris invenire,
nec matrem. Mutato conjugio nec vitricus pater
est, nec noverea potest nomen matris implere. Nullus
igitur filiorum auctorem lucis suae caedat injuriis.
Nemo parentibus optet adversa, qui liberos [ Ms.
Ambros. livores] suae saluti anteponunt. Intolerabile
nefas est, ex illo ore protervum audire sermonem,
aut illis pulsari manibus, quas amor diligit [ Duo
mss. diluit]. Oculorum vestrorum timete sententiam,
quam Dominus promisit ingratis. Meretur enim caecitatis
suae subire supplicium, qui parentum vultus
vel torvo visu despexerit, et elatis oculis laeserit
pietatem. Si quidquam sapitis, filii, eo animo videte

venerabiles facies, quo vos ipsae conspiciunt, et eorum
labris dulcibus osculis inhaerete, quia eorum
oscula adhuc habetis in membris. Senibus servire
perfacile est, quos nemo potat, nemo nutrit succo
corporis sui. Foveatur itaque parentum senectus,
et factis eorum vicissitudo reddatur. Habet enim
quamdam senectus infantiam. Videant liberi vestri
quid faciant, vobis vicem similem reddituri. Imitamini
filium Machabaeum, qui matri mortem suadenti
servivit, et durum imperium gratanter aggressus
est, ne offenderet genitricem [(II Machab. I)] .
Maluit fratrum sociari funeribus, quam voluntati
matris obsistere. Ita enim matris suadentis voluntas
perfecta est, ut Deo filium faceret martyrem, et
fratrum coronis comparticipem. Denique obsequium

suum melius, morte probans, suasionem sermonis
matris implevit: et lucem istam moriendo contemnens,
consors martyrum factus est, ut illa germanitas
aeterno collegio firmaretur. Ecce quid praestitit
animus matri subjectus. Devotus filius obediendo
promotus est, qui nolens maternam aliquatenus laedere
pietatem, perpetuam vitam passione suscepit:
qui Dominum confitendo, meretur cum fratribus a
Domino coram angelis coronari.
MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM.
Eruditum prorsus et lectu dignum opusculum, sed
quod, ut nihil aliud accedat, non esse Hieronymi, ex
styli discrepantia jam constet. Prodit etiam se auctor,
sequiorum esse temporum, quod ex Isidoro Hispalensi,
qui septimo ineunte saeculo floruit, nonnulla mutuatur:

ut sunt illa, quae ex libro VII Originum cap. 12, totidem
fere verbis ad ostiarios retulit: Ipsi enim tenentes
clavem, omnia intus, extraque custodiunt: atque
inter bonos et malos habentes judicium, fideles recipiunt,
respuunt infideles; tum illa quae ad quintum
gradum, seu diaconos: Sicut in sacerdote consecratio,
ita in diacono ministerii dispensatio habetur. Enim vero haec Isidorum a nostro accepisse, quod facile
opponi posset, veri tantam speciem non habet, proxime
autem ab illo nostrum aetate abfuisse, puta ipso
septimo ad finem vergente, vel demum octavo saeculo,
facile adducar ut credam. Ac sane Hincmarus Rhemensis,
qui saeculo subsequente scripsit, non solum epistolam
hanc laudat, sed et pro Hieronymiana habet: ex quo
colligas, jamdiu antea fama scriptorum invaluisse. Laudat
et Micrologi auctor, et subsecutis temporibus alii.
In mss. exemplaribus, Erasmo teste, variat titulus. In
nonnullis ad Damasum inscripta est, in aliis ad Rusticum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.