PL 30, col. 148

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

episcopum Narbonensem, in quibusdam nullius
habet nomen. Deinde in aliis codicibus habetur integra,
in aliis mutila. Postremo non est veri simile, divum
Hieronymum, si de re tanta, tantum scripsisset librum,
non alicubi citaturum fuisse, cum multo breviores et
levioris argumenti tam frequenter citet.
EPISTOLA XII. SEU OPUSCULUM DE SEPTEM ORDINIBUS ECCLESIAE.
Sufficere quidem fidei tuae arbitror conversationem
sanctam, quam habes in Christo Jesu ad sacerdotalis
ordinis dignitatem, arctam tibi et angustam intellectus
viam in Domino reserare, quia praecedentibus
meritis ac virtutis insignibus, ad hoc officium electus
a Deo es. Licet in multis gratia Christi sine operibus
comprobetur, et cessante merito conversationis

ac vitae, sola Dei dona fructificient. Tamen quia
tu prae caeteris electus a Deo ob hoc comprobaris,
qui et legis opera impleas, et commoraris in gratia
usque ad supereminentem scientiae charitatem, intellectu
Dei tecum loquente, festinanter existentibus
cogitationibus insignibus, hoc vis nosse quod factus
es. Totius tibi Ecclesiae prout praecipis sacramenta
reserabo: doctrinae ordinem et locum custodiens, et
quid qualiter observare debeas docens: si modo ad
injuriam non revoces novelli exhortatoris industriam
ac te non pudeat paulisper minorem esse dum discis:
quia seposito, ut vides, privilegio dignitatis, habes
de nobis amplius quod quaeras. Et id quod jam
pridem in consecratione consecutum te esse credis,
restat ut capias: ne minor inveniaris in Christo,

quam in mundo interim nominaris ac si falsi vocabuli
inutilis pastor existas, cum haec quae in Domino
latent sacramenta nescires. Nos tamen tenentes in
omni disputatione rationem, ac tecum simpliciter fabulantes,
verum te episcopum animarum debere esse
monstrabimus: ut factus tibi ipse judex, hoc quod loquimur
implere festinans, et nobis consentiens, verecundia
et confusione rejecta, eligas abjectus esse
in domo Dei magis quam habitare in tabernaculis
peccatorum. Sic enim Jesus ait: Reges gentium dominantur
eorum, et qui potestatem habent, Domini vocantur;
vos autem non sic: sed qui major est vestrum,
fiat sicut minor, et qui princeps est, fiat sicut minister.
Quis enim major est, qui recumbit, an qui ministrat?
In gentibus quidem qui discumbit, major est: inter

vos autem non sic, sed qui ministrat. Ego autem in
medio vestrum sum sicut qui ministrat. Et vos quia estis
permanentes mecum in tentationibus meis: ego dispono
vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut
edatis et bibatis in mensa mea in regno meo, et sedatis
super sedes duodecim judicantes duodecim tribus Israel [(Luc. XXII, 25, seq.)]
.
Et alibi: Rectorem posuerunt
te, noli extolli, sed esto tamquam unus ex ipsis. Et
alibi: Non ut domineris clero, sed ut forma sis omnibus [I Pet. V, 3].
Et alibi: Templum Dei estis, et
Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem templum
Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim
Dei sanctum est, quod estis vos. [(I Cor. III, 16 seq.)]
. Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.