PL 30, col. 15

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

suavitas eloquentiae demulcentis, et haereseos perversitas
seducentis manifeste probant, hoc illius opusculum
non esse. Satis equidem erudite, nam et stylus
palam arguit non esse Hieronymi, et quod continenter
insinuat, haereticum dogma illud ipsum est
Pelagianorum, quod S. Pater proprio Opere, locis ex
hac ipsa scriptione indicatis, subvertit. Hac certe de
causa aliis atque aliis ex illa haereticorum factione
scriptoribus tributa subinde est: et cumprimis Juliano;
ut dudum laudatus Beda existimabat, et nonnulli
codices mss., e quibus vetustior unus Bibliothecae
S. Victoris, asserunt, tum Coelestio, cujus nomen Martianaeus
testatur in aliis, quos laudat, antiquis libris
praescriptum invenisse. Verum, quod dicebamus, ex
ipsiusmet Pelagii calamo projecta est: idque certo
scire licet ex Augustini lib. de Gratia Christi, cap.
20 et seqq., et luculentius ex ejusdem libri cap. 37, quo
loco se auctorem ipse declarat Pelagius in suis ad Innocentium
litteris scribens: Legant, quam ad sacram

Christi virginem Demetriadem in Oriente conscripsimus,
et invenient nos ita hominis laudare naturam,
ut Dei semper gratiae addamus auxilium. Sunt et
quaedam ex hujusmet epistolae contextu sub cap. 1 finem,
quae Pelagium in Epistola ad Constantium pro
suis agnovisse, idem Augustinus loco laudato scribit.
Orosius quoque ejus auctorem Pelagium facit: tantum
quod notat, fuisse illi verba ab alio suppeditata: ille
vero alius facile fuerit Anianus pseudodiaconus Celedensis,
ut Hieronymo dicitur epist. in nostra recensione
143, qui, ait, copiosissime pascitur, ut alienae
blasphemiae verba frivola subministret. Scriptionis
tempus quod spectat, notatum ante nos PP. Benedictinis
Augustinianorum operum editoribus, datam an.
413, quo Demetriadi virginitatis velamen suscipienti
litteras miserunt certatim Hieronymus, Augustinus,
et Innocentius, aut certe ann. 414, posteaquam illa se
Romam recepisset; id quod significare videtur Pelagius
hic in cap. 23. Vide quae nos de vera Hieronymiana
illa ad Demetriadem Epistola, quae numerum

obtinet in nostra Editione 130 diximus.
EPISTOLA I. PELAGII AD DEMETRIADEM.
CAP. I.--Si summo ingenio parique fretus scientia,
officium scribendi facile me implere posse crederem:
tamen tam arduum hoc opus ingredi, sine
magno difficultatis timore non possem. Scribendum
tamen est ad Demetriadem virginem Christi, virginem
nobilem, virginem divitem, et quod his majus
est, ardore fidei, nobilitatem divitiasque calcantem.
Quam utique, pro tam insignis [ Al. insigni] admiratione
virtutis, ut laudare omnibus facile, ita docere
difficile est. Cui enim oratio deesse possit in ejus
laude celebranda: quae summo loco nata, in summis

opibus deliciisque nutrita, tantis tamque variis hujus
vitae blandimentis, velut tenacissimis quibusdam
irretita vinculis, subito eruperit, cunctaque simul
corporis bona, animi virtute mutaverit? Quae florem
adhuc ipsum incuntis aetatis, quodam fidei gladio,
id est, voluntate succiderit? Et crucifigens cum
Christo carnem suam, vivam, sanctamque hostiam
sacraverit Deo, ac nobilissimi sanguinis posteritatem,
virginitatis amore contempserit? Prona autem
et facilis dicendi via est, quae ipsa ubertate materiae
cursum orationis accendit: sed nobis alio magis itinere
pergendum est, quibus propositum est, institutionem
virginis, non laudem scribere: nec tam paratas
jam virtutes ejus exprimere, quam parandas:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.