PL 30, col. 16

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

magisque reliquam ordinare vitam, quam ornare
praeteritam. Est autem difficillimum cum ejus persona
facere, in qua cupiditas tanta discendi est,
tantusque perfectionis ardor, ut ei quamlibet perfecta
doctrina par esse vix possit. Meminit enim
recteque meminit, quas mundi opes gloriamque respuerit,
quibus voluptatibus renuntiaverit, quas denique
contempserit vitae praesentis illecebras. Et
ideo contenta non est communi hoc mediocrique
genere vivendi; et quod facile ipsa multorum societate
vilescat, novum aliquid et inusitatum requirit:
praecipuum ac singulare quoddam flagitat. Non minus
conversationem suam quam conversionem cupit
esse mirabilem. In saeculo nobilis, apud Deum cupit
esse nobilior. Tam pretiosa requirit in moribus,

quam contempsit in rebus. Hunc utique [ Al. itaque]
tam devotae mentis ardorem, hanc tantae perfectionis
sitim, quod umquam satiabit flumen ingenii?
Quae vis aliquando orationis, quae copia tantum verbis
exprimere poterit, quantum parata est virgo rebus
implere? Nobis vero donanda est venia, qui ad
ornandum Domini tabernaculum, secundum vires nostras
munus offerimus. Nec veremur ne temere scribendo,
ad tantae nobilitatis virginem, ultro nos morsibus
tradamus invidiae. Scribimus enim petente
sancta matre ejus, immo jubente, idque a nobis
transmarinis litteris, miro cum desiderio animi flagitante:
quae facile ostendit, quo studio quantaque
cura in filia germen coeleste plantaverit, dum illud
tam sollicite cupit ab aliis irrigari. Remoti igitur a

temeritate, et ab ambitione liberi, proposito insudemus
operi. Nec de mediocritate diffidimus [ Al. diffidamus]
ingenii, quod credimus, et fide matris, et
merito virginis adjuvari.
CAP. II.--Quoties mihi de institutione morum,
et sanctae vitae conversatione dicendum est, soleo
prius humanae naturae vim qualitatemque monstrare,
et quid efficere possit, ostendere: ac jam inde
audientis animum ad species incitare virtutum: ne
nihil prosit ad ea vocari, quae forte sibi impossibilia
esse praesumpserit. Nequaquam enim [ Al. praesenserit.
Numquam enim] virtutum viam valemus ingredi,
nisi spe ducamur comite. Siquidem appetendi
omnis conatus perit consequendi desperatione.
Quem ego exhortationis ordinem, cum in aliis quoque

Opusculis tenuerim, tunc hic maxime observandum
puto: ubi eo plenius naturae bonum declarari
debet, quo instituenda est vita perfectior, ne
tanto remissior sit ad virtutem animus ac tardior,
quanto minus se posse credat: et dum quod inesse
sibi ignorat, id se existimat non habere. Proferenda
semper in notitiam ea res est, cujus usus desideratur,
et explicandum est, quidquid bonum natura potest,
cum quidquid posse probatur, implendum est.
Haec igitur prima sanctae ac spiritualis vitae fundamenta
jaciantur, ut vires suas virgo agnoscat: quas
demum bene exercere poterit, cum eas se habere
didicerit. Optima enim animi incitamenta sunt,
cum docetur aliquis posse quod cupiat. Nam et in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.