PL 30, col. 155

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

clamat ad Deum, exauditur a Christo, nec differtur
in hac parte ultionis sententia, si non redduntur
universa. Moderatio enim Dei, preces, ac solum
nostrum reditum quaerit, ac nos quaerit sua bonitate
salvare. Sed si non convertimur, si duri corde sumus,
si in peccatis usque ad mortem illicite perduramus: Assidue peccanti,
sicut scriptum est, Deus
non miseretur.
VI.
De sexto gradu Ecclesiae, qui Sacerdotum
ordo est. --Sextus seniorum ordo est qui sacerdotibus
datur, qui presbyteri dicuntur, qui praesunt
Ecclesiae Dei, et Christi sacramenta conficiunt. Hi
autem in benedictione cum episcopis consortes ministeriorum
sunt. Nulla in conficiendo corpore
Christi ac sanguine inter eos et episcopos credenda

distantia est: et Eucharistiam jam pridem per presbyteros
benedictam, si usus exegerit, episcopi accipere
debent, ac se Christo, ac plenitudini ejus communicare
cognoscere. Nam si quis ad injuriam revocet,
aut putet se accipere non debere Eucharistiam,
quam presbyter benedixit: is profecto perversus
est, credens Dominum duo corpora habuisse: unum
majus, et unum minus. Majus quod episcopus conficit:
quod presbyter, minus. Hic Christum dividit,
eique facit injuriam. Ergo inter baptismum et baptismum
potest esse distantia, ut sanctior judicetur,
quem baptizavit episcopus, quam is quem Levita:
sicut in Actibus apostolorum legis, eunuchum a
Philippo diacono baptizatum fuisse, ut scriptum est: Ecce aqua, quis prohibet me baptizari?
Et ille ait:
nihil, si credis
[(Act. VIII, 5, 6)]
. Fides enim est quae
facit mundum: et quia non est dantis, sed accipientis:
ita credendum est in omni anima baptismum
esse perfectum, et in omni sacerdote corpus Christi
esse perfectum. Qui non communicat Eucharistiae
presbyterorum, non communicat Christo: nec Eucharistiam
ipse benedicit, quia in eo in quo judicat,
condemnatur, atque in similitudinem Judae traditoris
tradens Dominum, nullo cogente, ipse sibi infert
manus ac suspendio perit, quia superbia peccat
in Deum. Nec ego dico praesentibus episcopis atque
astantibus altari, presbyteros posse sacramenta conficere.
Sed si forte usus exegerit, ut venientes ad
ecclesiam sacerdotes eisdem horis, quibus aut oblatio
parata non sit, aut non possit offerri, non debere

episcopum repudiare Eucharistiam presbyterorum,
si ponatur in altari, quam accipi oportet propter
Christum, quoniam corpus Christi est, sicut scriptum
est: Vos enim estis corpus Christi et membra ex
parte. Charitas enim cooperit multitudinem peccatorum:
Fides, spes, charitas, tria haec, major his est
charitas. Charitas patiens est, benigna est, non aemulatur,
non inflatur, non perperam agit: omnia credit,
omnia sustinet: charitas numquam excidit [(I Cor.
XIII, 13; ibid. vers. 4 seqq.)]
. Et quia scriptum est: Presbyteri duplici honore honorentur, maxime qui laborant
in verbo Domini
[(I Tim. V, 17)]
: praedicare eos decet,
utile est benedicere, congruum confirmare, convenit
reddere communionem, necesse est visitare infirmos,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.