PL 30, col. 154

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

officio diaconi sacerdos, sicut et diaconus sacerdotis:
nec dives sine paupere, nec pauper sine
divite esse potest. Post consecrationem enim omnium
sacramentorum, post orationes, post recitationes
nominum, post omnia mysteria deitatis, perfectio
rursus Levitis in altari datur. Diaconus, ut
superius dixi, calicem tradit, testis passionis, testis
dispensationis, testis humilitatis, ne elatus in superbiam
is qui obtulit, nihil sperandum sibi a diacono
recognoscat. Ideo Levita in consecratione perfectus
est, nec ultra jam sicut laicus benedicitur, quia
perfectam in se habere jubetur Domini sanctitatem.
Denique ex omnibus tribubus in Jesu Nave libro [(Jos. XXI)] ,
Levitae civitates accipiunt: ut tu
intelligas, nullum esse hominum genus, nullam terram,

nullum locum, nullam gentem, quae non huic
propter Dominum servire jubeatur. De Levitis autem
decimas decimarum accipiunt sacerdotes, nec
dare ipsis, sed accipere mandantur. Nunc autem ex
quo in Ecclesiis sicut in Romano imperio crevit
avaritia, periit lex de sacerdote, et visio de propheta.
Singuli quique pro potentia episcopalis nominis,
quam sibi ipsi illicite absque Ecclesia vindicaverunt,
totum quod Levitarum est, in usus suos redigunt:
nec hoc sibi quod scriptum est vindicant, sed cunctis
auferunt universa. Mendicat infelix clericus in
plateis, et civili opere mancipatus, publicam a quolibet
deposcit alimoniam: et quidem ex eo despicitur
a cunctis sacerdotale officium, dum misericordia
desolatus, juste putatur ad hanc ignominiam devenisse.

Eget in sede presbyter, in altari levita, in secretario
subdiaconus, in lectione lector, et in templo
ostiarius, in sepultura fossarius: moriuntur
fame, qui alios sepelire mandantur: poscunt misericordiam,
qui misereri aliis sunt praecepti. Et dum
ista fiunt, sacerdos qui hoc non fecerit, condemnatur.
Solus incubat divitiis, solus ministerio utitur,
solus universa sibi vindicat, solus partes invadit
alienas, solus occidit universos. Nam si secundum
divinos libros omnia faceremus: nec deesse quidquam
visibiliter poterat cunctis, et sola in Christi
Ecclesia sanctitas abundaret. Hinc propter sacerdotum
avaritiam odia consurgunt, hinc episcopi accusantur
a clericis, hinc principum lires, hinc desolationum
causae, hinc origo criminis. Etenim si

unusquisque, ita hunc mundum visibiliter possidere
mandatur, at sua tantum possessione contentus sit,
ac res non invadat alienas: non agrum pauperi tollat,
non vineam, non subjectorum aliquod, non famulos,
non fructus: quanto magis qui Ecclesiae Dei
praeest, debet ita in omnibus servare justitiam, ut
sibi hoc tantum vindicet quod sui juris esse cognoscit!
Aliena non contingat, aliena non rapiat,
aequalem se caeteris faciat: et sicut sine his in Ecclesia
non fuit, ita et sine his in Ecclesiae ministerii
dispensatione non vivat. Certe, ut ipse nosti, qui
visibiliter in hoc mundo jus invadit alienum, accusatur
a paupere, damnatur a judice: ita et in Ecclesia
Dei cum unusquisque stipendia sua perdit,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.