PL 30, col. 153

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

ita etiam invisibiliter pacem et concordiam
utilem esse perpende, ne conficere corpus Christi
ac sanguinem ultra non possis, si venturus ad altarium
Dei, Ecclesiae membra neglexeris.
V.
De quinto gradu Ecclesiae, qui Levitarum seu
Diaconorum ordo est. --Quintus in diaconibus ordo
sacramenti est: quorum sors Deus est, qui recedere
de templo Domini die ac nocte prohibentur, qui columna
et fundamentum veritatis sunt, qui Ecclesias
Dei sustinent, qui altare Christi sunt, in quo conficiuntur
sacramenta, in quo offertur oblatio. Quid
ergo in templo Dei, ut ipse nosti, venerabilius altari
esse potest? quis non se ad mensam Domini accessurus
humiliet? Et hi sunt, quos in Apocalypsi legimus,
septem angeli Ecclesiarum [(Apoc. I, 20)] , hi sunt

septem candelabra aurea, hi voces tonitruorum, hi
in similitudinem Noe sacramentorum justitiae praecones,
non habentes in se maculam aut rugam: atque
in candorem lucis effecti, in omni Israel Deum
valent prospicere, puri mentibus, animabus candidi,
virtutum operatione praeclari, humilitate praediti,
quieti, humiles, evangelizantes pacem, annuntiantes
bona, dissensiones et rixas et scandala resecantes,
soli Deo colloquentes, in templo nihil de mundo
penitus cogitantes: dicentes patri et matri, non novimus
vos: et filios suos non agnoscentes. Denique
et Levi, ut scriptum legimus, sacerdotalis tribus est,
et caput omnium sacerdotum: sine hoc sacerdos
nomen non habet, ortum non habet, officium non
habet: hic minister Dei dicitur, quia scriptum est:
Quis major est, qui ministrat, an cui ministratur [(Deut. X, c. 8 seqq.)]
?
Et sicut in sacerdote consecratio,
ita in ministro est sacramenti dispensatio.
Illi orare, huic psallere mandatur. Ille oblata sanctificat,
hic sanctificata dispensat. Ipsis etiam sacerdotibus
propter praesumptionem non licet de mensa
Domini tollere calicem, nisi eis traditus fuerit a
diacono: ut praecedente ministerio sanctitatis, humiliatus
paulisper post consecrationem, dum ministro
reverentiam exhibet, quantam ministerio Dei
debeat recognoscat: ita enim Deus noster omnipotens
universa disposuit, ut qui majorem se esse crediderit,
minor sit: et qui videretur minor, major
existeret. Denique quam hoc verum sit, ipse perpende.
Levitae inferunt oblationes in altari. Levitae

componunt mensam Domini. Levitae cum sacerdotibus,
dum sacramenta benedicuntur, assistunt. Levitae
ante sacerdotes orant, ut si distinctio locorum
creditur in mundo, etiam in altari Dei videant sibi
episcopi, si superbi sunt, diaconos anteponi. Si humilitatem
diligunt, majores se esse in eo quod sunt
humiles, cognoscant. Tunc deinde ut aures habeamus
ad Dominum, diaconus acclamat, ipse praedicat,
ipse hortatur, ipse commonet astantibus sacerdotibus,
ne leviter hanc vocem, quae loquitur, et pacem
annuntiat, aut negligenter aspicias, aut condemnandam
putes. Sufficit huic ordini tantum per Dominum
fuisse concessum, ut non solus sacerdos
in templo totum agere et implere videatur. Eget

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.