PL 30, col. 152

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

a cunctis fidelibus: ac tibi ipse odibilis factus,
amaram vitam in saeculo retentabis.
II.
De secundo gradu Ecclesiae, qui Ostiariorum
ordo est. --Secundus ostiariorum locus est, qui claves
regni coelorum tenent, quae patriarchis dantur,
quoniam praesunt portis Jerusalem, atque inter bonum
et malum habentes judicium, aperiunt quod
nemo claudit, et claudunt quod nemo aperit. Jam
hic considerare te convenit, quae circa ostiarios Dei
debet esse diligentia, quanta his membris atque officiis
reverentia per te deferenda sit. Intrare templum
nisi per hos non potes. Hi enim sunt ordinati per
vices suas, ut omnia quae intus sunt, extraque custodiant,
atque perfecti in omnibus fideles recipiant,
respuant infideles.

III.
De tertio gradu Ecclesiae, qui Lectorum ordo est. --Tertius
lectorum ordo est, qui Deo, Christo et
prophetis datur, secundum quod scriptum est: Exalta
vocem tuam, et dic: Omnis caro fenum, et omnis
gloria hominis sicut flos feni: aruit fenum, et flos decidit,
verbum autem Domini manet in aeternum [(Isa.
XL, 6, 7, 8)]
. Denique Dominus noster legens in templo,
formam lectoris assumpsit. Hi sunt ergo lectores,
qui cantant canticum Moysi et Agni: hi sunt qui
sequuntur immaculatum Agnum quocumque ierit, qui
cum mulieribus se non coinquinaverunt, virgines enim
sunt [(Apoc. XIV, XV)]
. Horum numerus est angelorum:
et nomen Angeli convenienter sacerdoti adaptatur,
qui usque adeo aequales tibi sunt per haec officia
sanctitatis, sicut scriptum legis: Sacerdos qui de

ore suo profert justitiam, et exquirentibus annuntiat
veritatem, angelus omnipotentis Dei est [(Malach. II, 1)]
.
IV.
De quarto gradu Ecclesiae, qui Subdiaconorum
ordo est. --Quartus ecclesiasticae dispositionis in
subdiacono est ordo, qui in Esdra Nathinnei appellantur,
in humilitate Domino servientes. Propter
hoc in Evangelio Joannis Jesus ad Nathanael ait: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est.
Cui respondens
Nathanael dixit: Magister unde me nosti? Et
ait Jesus: Antequam Philippus te vocaret; cum esses
sub ficu novi te [(Joan. I, 47, 48)]
. Quod propterea
scriptum est, ut tu ejus locum dispositionemque cognoscas.
Propterea Dominus noster formam servi accipiens,
humiliavit se usque ad mortem, mortem autem
crucis. Propter quod semper genu flexo orare mandamur.
Omnis enim qui se humiliat, exaltabitur; et qui se
exaltat, humiliabitur
[(Luc. XXIV, 11)]
. Propter hoc Aegyptus
competentibus plagis percutitur a Domino.
Haec dies profectionis ex Aegypto, pascha Domini
nuncupatur; ut quia pascha nostrum immolatus est
Christus [(I Cor. V, 7)]
, plenitudinem totius mysterii
atque sacramenti, in rerum officiis recognoscas, nec
per arrogantiam non ferendam, despicias eos qui
aut oblationes in templo Dei suscipiunt, aut secretorum
omnium testes, participes etiam passionum
sunt et caetera. Hi enim primi desideria nostra suscipiunt,
hi probant in nobis optimas voluntates, hi
repudiant malas, hi ut a Deo suscipiamur, assistunt,
quorum tibi sicut visibiliter ministeria adesse cognoscis,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.