PL 30, col. 157
Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne
negotiorum judices esse mandati sunt presbyteri,
interesse sacerdotum consilio. Quoniam et ipsi
presbyteri, ut legimus, episcopi nuncupantur, secundum
quod scriptum est ad Titum: Hujus rei
gratia reliqui te Cretae: ut ea quae desunt corrigas,
et constituas per civitates presbyteros, quemadmodum
ego tibi disposui [(Tit. I, 5)]
, et caetera. Vides ergo
presbyterum episcopum dici, et apostoli Pauli esse
sententiam? Et alibi ad Timotheum de Ecclesiae
ordine: Oportet episcopum irreprehensibilem esse [(I Tim. III, 2)]
,
et caetera. Vides ergo hic presbyteri
non fieri mentionem, sed hunc esse locum, quem
episcopatum vocat? Et alibi ad Timotheum episcopum: Praecipe haec et doce: nemo adolescentiam
tuam contemnat, sed forma esto fidelium in sermone,
in conversatione, in charitate, in fide, in castitate [(Ibid. 4)]
,
et caetera. Intelligis ergo in presbytero
summam sacerdotii collocari? Et alibi ad majores
natu: Qui vos posuit episcopos regere Ecclesiam
suam Philippis [(Act. XX, 28)]
. Certe una Macedoniae
civitas est: et cum ibi Paulus episcopis et diaconibus
scripsit, quid nisi eos qui praesunt presbyteri,
episcopos vocat? Denique et apostolus Joannes episcopus
scribit: Senior electae dominae quam diligo in
veritate [(II Joan. I)]
. Nam presbyter aetatis est nomen,
episcopus dignitatis; Salomon quoque ait: Presbytero humilia animam tuam.
Sed oderunt hoc
sacerdotes superbi in presbyteris nomen, qui nolunt
esse hoc quod Christus, qui discipulorum pedes lavit,
qui baptizatus est a Joanne, licet baptizandum
se Joannes a Domino proclamaret. Propterea haec
scribo, ut si praeteriti temporis error non potest jam
revocari, vel ad praesens in ecclesiis servetur humilitas,
ut presbyteri hoc in ecclesiis suis faciant quod
Romae, sive quod in Oriente, quod in Italia, quod in
Creta, quod in Cypro, quod in Africa, quod in Illyrico,
quod in Hispania, quod in Britannia, quod
etiam ex parte per Gallias, quod in omnibus locis
ubi humilitas perseverat, quod in coelis fit, quod
majus est, ubi sedes eorum legis esse dispositas, ut
terrena contemnas, ut nihil tibi de mundi istius conversatione
praesumas. Respice Jerusalem matrem
omnium sanctorum ornatam patriarchis, prophetis,
apostolis et angelis Dei: ipsius consuetudinem sequere,
ipsius sacramenta custodi. Nihil tibi sit commune
cum caeteris, qui errorem suum illicita praesumptione
defendunt, et consuetudinis dicunt esse
quod voti est. Nam si aliquis nostrum praeteriti temporis
consuetudinem possit agnoscere, probarem
tibi hoc quod loquor, ab initio semper, cum apostoli
praedicarent, in ecclesiis fuisse servatum, et postmodum
odio singulorum vitiata aliqua, aliqua praesumpta.
Sed nemo damnandus est, nemo judicandus,
immo omnes in mansuetudine et charitate spiritus
[ Mart. tacet spiritus] amplectendi, ut dum nobiscum
bonitatis Christi fundamenta cognoscunt, ad aedificium
Dei spontanea voluntate conveniant, ut in culmine
templi nobiscum manere mereantur.