PL 30, col. 158
Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne
VII.
De septimo et praecipuo gradu Ecclesiae, qui
ordo Episcopalis, seu Episcoporum est. --Septimus
autem in his dispositionibus episcopalis ordo est, et
qui primus et perfectus in cunctis est, qui omnipotentiae
Dei, et in Christo donatur, ex quo processus
omnium gloriarum et plenitudo est virtutum, ex quo
omnia, in quo omnia. Ipse enim ordinat sacerdotes,
ipse levitas, ipse subdiaconos, ipse lectores, ipse
ostiarios, ipse fossarios, ipse arundinem tenens metitur
Jerusalem, ipse fabricae Dei praeest, ipse quod
unusquisque facere debet ostendit, ipse damnat, ipse
recipit, ipse ligat, ipse ligata solvit, ipse claves regni
coelorum habet, ipse thronum Dei reserat et claudit,
supra se nihil habens. Si humilis et bonus sit, si
perfectus ut scriptum est: Estote perfecti sicut et Pater
vester perfectus est [(Matth. V, 40)]
: si observat
omnia, si hospitalis, si sine crimine, si habens testimonium
bonum, si unius mulieris vir est, id est, sua
tantum carne contentus, alieni corporis illecebras
non requirat: filios habens subditos in castitate et
sobrietate: quia peccare in operibus non debet, qui
in electione perfectus est. Hujus sacerdotalis vestis,
est perfecta Dei gloria. Ad hunc pertinet chrisma:
quia ipse Christus Christianorum est, id est, sanctus
sanctorum, et Episcopus animarum, secundum quod
scriptum est: Nolite tangere christos meos, et in prophetis
meis nolite malignari [(Psal. CIV, 15)]
. Huic summa
a cunctis clericis atque ab omni populo deferenda
reverentia est: quia non dicit figmentum ei qui se
finxit, utquid me finxisti sic? Aut non habet potestatem
figulus luti, ex eadem massa facere, aliud quidem
vas in honorem, aliud in contumeliam [(Rom. IX, 21)]
?
Huic non cogitare de crastino, pro perfectione mandatur.
Hic de vestimento et victu sollicitus esse prohibetur.
Hic per omnia similis Deo est, si non recedat
a Christo, secundum quod scriptum est: Tu es
sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech [(Psal. CIX, 4)]
.
Hic in carne ambulans, non secundum
carnem militat. Hic non vult esse nisi cum Jesu. Hic
neminem damnat: hic ipse etiam Judae, sciens eum
talem esse in passione, pacificus est. Hic osculum ei
dat a quo traditus est. Hic pro cunctis patitur: Hic
salvat universos. De hoc officio amplius disputare
nihil possum, quoniam quod in clericis consecratum
esse praedidicisti, episcopum solum habere manifestum
est. In illis esse partes et membra virtutum, in
episcopo plenitudinem divinitatis habitare corporaliter.
Atque ita est, ut in episcopi Dominum, in presbyteris
apostolos, qui et ipsi sunt, recognoscas: Sed
quia scriptum est: Non vos me elegistis, sed ego elegi
vos [(Joan. XV, 16)]
: summus sacerdos qui elegit,
dicitur; qui vero electi sunt, sacerdotes. Omnem
enim suam potestatem Deus discipulis suis dedit: et
Moysen Deum dici voluit Pharaonis. Atque ipse homo
Jesus Christus major in eo quod in carne apparuit,
fuit. Et hoc est mysterium Ecclesiae, quod Esdras descripsit,
quod in quinque gradibus collocatum, sensus
nostri capitis tenet. Namque visui episcopatus
presbyteria dantur, secundum quod scriptum est,