PL 30, col. 159

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

Speculatorem te posui domui Israel
[(Ezech. III, 17)]
.
Levitae odoratui, quia ipsi sacerdotibus juncti, columnae
et fundamentum veritatis sunt, ipsi spiritus forma,
puris mentibus odor vitae in vitam sunt, et per
omnes eorum odor sacrificii ascendit in conspectu
Dei. Nathinnei auditui, ut audiant universi divinis
verbis ac praeceptis sacerdotum et officiis levitarum.
Sacri cantores sermoni, quod est linguae. Ostiarii sive
fossarii ori, sicut scriptum est: Pone, Domine, custodiam
ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis [(Psal.
CXL, 3)]
. Ex verbis enim nostris justificabimur, et
ex verbis nostris condemnabimur: in ore enim hominis
vita et mors: ideo in fossariis spiritus prophetarum
prophetis subjectus est; in ostiariis doctores,
in lectoribus prophetae, in subdiaconis angeli, in diaconibus

archangeli, in presbyteris apostoli, in episcopis
Deus. Denique scriptum est, primo apostolos,
secundo prophetas, tertio doctores [(I Cor. XII, 28)]
. Et
ideo de Episcopo usque ad Diaconum spiritus dispositio
est. De subdiaconibus usque ad ostiarios animae:
in fossariis corporis. Sicque has omnes dispositiones
in Ecclesia Christi, quasi unum hominem Deo servientem
esse cognosce, secundum quod scriptum
est: Vos estis templum Dei, et Spiritus Dei habitat in
vobis. Si quis templum Dei violaverit, disperdet illum
Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos [(Ibid. III, 16; VII, 18)]
.
Praedica autem verbum Dei
cunctis, ut scriptum est: Exhortare omnes, divitibus
hujus saeculi praecipe, non superbe sapere, neque sperare
in incerto divitiarum [(I Tim. VI, 17)]
, sed divites

esse in operibus bonis. Nemo adolescentiam tuam contemnat:
non recedat liber legis de manu tua, sed meditaberis
die ac nocte in eo [(Joan. I, 7)]
. Ante omnia
curam habe pauperum, quia propter nos Christus
pauper factus est cum esset dives, ut inopia illius ditaremur.
Professas et eas quae vere viduae sunt, require:
egentibus necessaria subministra: nec in quoquam
peregrinationis nomen horrescas. Quoniam
quamdiu sumus in carne, peregrinamur a Domino. Juniores autem viduas devita; cum enim luxuriatae
fuerint, in Christo nubere volunt
[(I Tim. V, 11)]
. Uxori
tuae propter antiquam consuetudinem ac periculum
sacerdotii, non des animam tuam in potestatem: ne
forte in similitudinem Adae in paradiso positus confundaris,
atque acceptam legem, si peccaveris, perdas:

ac nuditatis tuae conscius, confusionem mentis
excipias, et locum consecrationis amittas. Amanda
quidem uxor est, sed sicut Ecclesia aut Templum
Dei: orandum cum ea, legendum, abstinendum,
communicandum in altario, non in opere: spiritu,
non carne vivendum. Venerari autem et te propter conjunctionem
legis debet, non desiderare propter consuetudinem
deliquendi: quia aperte tibi usum conjugii
interdictum esse perpendis, cum te episcopum
esse cognoscis. Habere se et illa ex hoc Christum
gaudeat, non maritum: esse cum Deo, non habitare
cum conjuge: possidere intra domesticos parietes
vernaculam sanctitatem. Exsultet in Domino, gratias
agat Deo, quod de corruptione liberata est, tibi quoque

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.