PL 30, col. 160

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

debitrix sit, quod ad hoc officium volasti, qua
consentiente electus es a Domino, quod prius de omnibus
cum tuis, ut decuit, transegisti, quam episcopatum
rogatus acciperes, et separatus a conjuge in
Ecclesia permaneres. Certus autem sum exemplo
bonae vitae tuae omnes haec esse facturos, ut in adolescentia
credentes Deo, dum contemnunt terrena,
divina percipiant, et emendati, in omnibus Domino
consecrentur, ut doctores plebium facti, post emendationem
sui praedicent universis, et salus omnium
nuncupentur. Saeculares autem viros ad ministerium
non assumas Ecclesiae, sic enim legis: Manus
temere nemini imposueris. Et iterum: Hi primum
comprobentur, et sic ministrent sine crimine constituti [(I Tim. V, 22; III, 10)]
.
Sunt enim multi qui

sequentes vota populorum, disciplinam Ecclesiae
non observant, ac sine experimento bonae vitae, eligunt
non conversos. Atque ut consuetudinem reprehendam:
peccantes nobilitatem potius, quam mores
optimos benedicunt: et ante regni coelestis gubernacula
tradunt, quam de terrena conversatione securi
sint: quasi vero Deo deficiant sacerdotes, aut clericatus
officium possit implere, qui necdum castus didicit
esse abstinendo. Taceo de reliquis vitae documentis,
quod ignorat libros, quod consuetudinem
nescit: et prius doctor gentium dicitur vel minister,
quam discat aliquid imperitus, alieno judicio imposterum
vivens, non Dei, sed cujuscumque facit in
omnibus voluntatem. Deum enim instruenti se obedientiam
debet, cedit ad tempus, et invitus discipuli

nomen accipit in magistro, minorque fit minimo.
Concurrunt ad Ecclesiam populi, a sacerdote novo
aliquid audituri quod aedificet cunctos, quod salvet
universos, ultra solitum morem forte nihil dicitur,
ceras nectit, paginas ignotas cunctis versat in pectore,
et delicta omnia recognoscens, sola impudentia utitur
excusantis, et hoc ipsum quod rogatur, irascitur.
Quale tunc erit, quaeso, Episcope, judicium tuum cum
interrogatus nihil dixeris: ac mulieres laicosque pro
scientia agnitionis vitae, intrare Ecclesiam recognoveris?
Sacramentorum vero haec ratio est, atque hic
ordo omnium nascentium, qui in carne descendimus:
ut qui venientes in mundum venundamur sub peccato,
idolis servientes primitus nuncupemur. Quis
enim a quo superatur ejus servus addicitur: et ejus

operi mancipatur, praestat officium, cujus desiderium
gestat in sensu: praevalente enim ignorantia,
regnat avaritia, quae radix omnium malorum est, et
inquisitio idolorum: et hoc est malum quod difficile
superatur, qui non aut habendi voluntate, aut paupertatis
timore teneatur. Sed quia primitus in exhortatione
prophetiae sermo praedicandus est, necesse
est, ut in illis unus Deus avidus et loquatur et
nominetur, secundum quod scriptum est: Dominus
Deus tuus unus est [(Deut. VI, 4)]
. Hi sunt quos catechumenos
nominamus, et subjacentes castigationi, et
liberum ad Christum habentes arbitrium: quia principium
sanctitatis est Dominum Jesum Christum Dei
Filium confiteri, secundum quod scriptum est: Corde

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.