PL 30, col. 165

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

Nihil enim virginitas sola proficiet, quae
coelestis regni gloriam sperat, nisi et aliud habuerit,
cui promittatur perpetua vita, per quam coelestis
regni praemium possidetur. Ante ergo omnia pudicitiam
integritatemque servantibus, et ejus remunerationem
a Dei aequitate sperantibus, mandatorum
sunt custodienda praecepta, ne gloriosae castitatis
et continentiae labor in irritum deducatur. Supra
mandatum vel praeceptum esse virginitatem, sapiens
ex lege nullus ignorat, Apostolo dicente: De virginibus
autem praeceptum Domini non habeo, consilium
autem do [(I Cor. VII, 25)]
. Cum ergo obtinendae virginitatis
consilium dat, non praeceptum statuit, supra
mandatum vel praeceptum eam esse professus
est. Quicumque ergo virginitatem servant, magis

faciunt quam praeceptum sit. Tunc enim proderit
magis fecisse quam jussum est, si quod jussum est
feceris. Nam quomodo plus fecisse gloriaberis, si
minus aliquid non facias? Cupiens divinum implere
consilium, ante omnia serva mandatum. Volens virginitatis
praemium consequi, amplectere meritum
vitae, ut tua castitas remunerari possit.
IV.
Nam ut vitam praestat observatio mandatorum,
ita econtrario generat praevaricatio mortem. Et qui
per praevaricationem in mortem fuerit deputatus virginitatis
coronam sperare non poterit, neque pudicitiae
praemium exspectare constitutus in poena.
Tres enim sunt species, per quas regni coelestis
possessio introitur. Prima est pudicitia: secunda
mundi contemptus: tertia vero justitia. Quae ut connexe

plurimum se possidentibus praestant, ita possunt
divisae difficile prodesse: dum unaquaeque earum
non propter se tantum, sed propter aliam
efflagitatur. In primis igitur quaeritur pudicitia, ut
facilius subsequatur mundi contemptus: quia ab
illis mundus contemni levius potest, qui matrimonii
nexibus non tenentur. Mundi vero contemptus exposcitur,
ut justitia conservetur: quam difficile implere
possunt, qui saecularium bonorum cupiditatibus,
et mundanarum voluptatum negotiis implicantur.
Quisquis ergo possidet primam speciem
pudicitiae, et secundam quae est mundi contemptus,
non obtinet pene: sine causa possidet primam,
quando secundam non habet, propter quam quaesita
est prima. Si primam et secundam habet, cui tertia

quae est justitia desit, frustra laborat: quoniam
superiores duae propter tertiam praecipue requiruntur.
Quid enim propter mundi contemptum
prodest pudicitiam habere, et propter quod eam
habeas non habere? Vel cur res mundi contemnas,
si justitiam propter quam pudicitiam et mundi contemptum
habere te convenit, non custodias? Quia
ut prima species propter secundam est, ita prima
et secunda propter tertiam: quae si non fuerit, nec
prima, nec secunda proficiet. Dicas forsitan, doce
me ergo, quid sit justitia, ut eam si cognoverim,
facilius implere sufficiam. Dicam breviter, ut valeo,
et verborum utar simplicitate communium: quia
causa de qua agimus talis est, quae disertioribus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.