PL 30, col. 19

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

CAP. IV.--Age jam ad animae nostrae secreta veniamus:
seipsum unusquisque attentius respiciat. Interrogemus
quid de hoc sentiant propriae cogitationes.
Ferat sententiam de naturae bono ipsa conscientia
bona [ Al. tacet bona]: instruamur domestico magisterio
animi: et mentis bona non aliunde magis quaeque,
quam ab ipsa mente discamus. Quid illud, obsecro,
est, quod ad omne peccatum, aut erubescimus,
aut timemus: et culpam facti, nunc rubore vultus,
nunc pallore monstramus: ac trepidante animo,
etiam in minimis delictis testem effugimus; conscientia
remordemur? ex diverso autem in omni bono
laeti, constantes, intrepidi sumus: idque si occultum
est, palam etiam fieri cupimus, et volumus: nisi
quod testimonio sibi est ipsa natura, quae hoc ipso

declarat bonum suum, quo ei malum displicet: et
dum in bono tantum opere confidit: quid solum eam
deceat, ostendit? Hinc est illud quod frequenter carnifice
occulto, in auctorem sceleris, conscientiae tormenta
desaeviunt: et latentem reum, secreta mentis
poena persequitur. Nec ullus post culpam impunitati
locus est, cum sit [ Al. fit] reatus ipse supplicium.
Hinc est quod econtrario innocens etiam inter ipsa
tormenta fruitur conscientiae securitate: et cum de
poena metuat, de innocentia gloriatur. Est enim, inquam,
in animis nostris naturalis quaedam (ut ita
dixerim) sanctitas: quae par velut in arce animi praesidens,
exercet mali bonique judicium: et ut honestis
rectisque actibus favet: ita sinistra opera
condemnat, atque ad conscientiae testimonium diversas

partes domestica quadam lege dijudicat. Nec
illo prorsus ingenio, aut fucato aliquo argumentorum
colore decipit: ipsis nos cogitationibus fidelissimis et
integerrimis sane testibus, aut arguit, aut defendit.
Hujus legis, scribens ad Romanos, meminit Apostolus:
quam omnibus hominibus [ Al. tacet hominibus]
insitam velut in quibusdam tabulis cordis
scriptam esse, testatur: Cum enim, inquit, gentes,
quae legem non habent, naturaliter quae legis sunt, faciunt:
hujuscemodi legem non habentes, ipsi sibi sunt
lex. Qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis:
testimonium reddente eis conscientia eorum, et inter se
invicem accusantium cogitationum, aut etiam defendentium [Rom. II, 14, 15].
Hac lege usi sunt omnes,
quos inter Adam atque Moysen sancte vixisse, atque

placuisse Deo, Scriptura commemorat. Quorum tibi,
exempli causa, aliqui proponendi sunt: ut facile intelligas,
quantum sit naturae bonum, cum eam legis
vice docuisse justitiam probaveris.
CAP. V.--Abel primus hanc magistram secutus,
ita Dominum promeruit, ut dum ei offerret hostiam,
tam grate sacrificium ejus acceptum Deo fuerit, ut
fratrem in invidiam concitaret [(Gen. XXIV, seq.)] . Quem
justum in Evangelio Dominus ipse commemorans [(Matth. XXIII, 33)] ,
breviter perfectionem ejus exposuit.
Omnis enim virtutum species, uno justitiae nomine
continetur. Beatum Enoch ita placuisse Deo
legimus, ut eum e medio mortalium raperet: et in
mundo consummatum, de mundi habitatione transferret

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.