PL 30, col. 20
Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne
[(Gen. V, 24)] .
Noe justus in generatione sua, et
perfectus, asseritur: cujus sanctitas eo magis est admirabilis,
quod, toto prorsus a justitia declinante
mundo, solus justus inventus est: nec ab alio sanctitatis
quaesivit exemplum, sed ipse praebuit. Et ideo,
totius orbis imminente naufragio, solus ex omnibus
meruit audire: Intra tu et domus tua in arcam: quia
te vidi justum in generatione ista coram me. Ante
Deum autem ille justus probatur, qui et corpore
sanctus est et corde. Melchisedec sacerdos Dei legitur [(Gen. XIV, 18)] :
cujus meritum facile ex hoc
intelligi potest, quod multo post futurum Domini sacramentum
ante signavit: ac sacrificio panis et vini,
mysterium corporis et sanguinis expressit: ac sacerdotii
sui typo, Christi sacerdotium figuravit, cui
a Patre dicitur: Tu es sacerdos in aeternum secundum
ordinem Melchisedec [(Psal. CIX, 4)]
. Nam et quod benedicit
Abraham principem Patriarcharum, qui per
circumcisionem pater Judaeorum est [ Al. tacet est],
per fidem gentium: illius signatissime ostendit figuram,
qui per fidem suam et Judaeis donavit benedictionem
et gentibus. Lot quoque, sancti Noe virtutem
secutus, inter tot peccantium exempla, justitiam non
reliquit. Et ut illum totius mundi exemplum non
vicit: ita hic tota illa, in qua habitat [ Al. habitabat],
regione peccante, contra multitudinis vitia tenuit
sanctitatem. Qui (ut beatus Petrus ait) visu et auditu
justus erat [(II Petr. II, 8)]
: et inter pessimos positus,
mala eorum et oculis aversabatur et auribus: atque
ideo simili exemplo, ut ille diluvio, ita hic est ereptus
incendio.
Quid Abraham amicum Dei, quid Isaac et Jacob
memorem? Quam perfecte impleverint Domini
voluntatem, vel hinc possumus aestimare, quod
familiari quadam et praecipua dignitate, eorum se
Deum voluit nominari. Ego sum, inquit, Deus
Abraham, Deus Isaac, et [Al. tacet et] Deus Jacob [(Matth. XXII, 32; Luc. XX, 37)]
.
Hoc nomen meum
sempiternum et memoriale in generationes generationum.
Joseph fidelis Domini famulus a puero, tribulationibus
magis justus et perfectus ostenditur
[ Al. magnis justus ostenditur]: qui primum a
fratribus, Ismaelitis, in servum addictus est [(Gen.
XXXVII, 28)] : ab eisque venditus, a quibus se
viderat adorandum. Deinde Aegyptio Domino traditus,
semper tamen ingenuam animae tenuit dignitatem:
docuitque exemplo suo, et servos et liberos in peccando,
non [ Al. in non peccando; et non, etc. ] conditionem
cuiquam obesse, sed mentem. Hic, quaeso,
remorare paulisper: et castum animum, sollicite,
virgo, considera. Concupiscitur a domina [ Al. ad. femina]
Joseph adolescens: nec ad concupiscentiam
provocatur: rogatur, et fugit. Una hac in re et blanditur
et supplicat, quae in caeteris imperabat. Amor
[ Aug. Amator] Dei, mulieris amore non vincitur.
Castum animum, nec aetas adolescentiae permovet,
nec diligentis auctoritas. Contempta frequenter domina,
propiores adolescenti insidias tendit. In secreto
ac sine testibus, manu impudens apprehendit: ac