PL 30, col. 24

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

CAP. IX.--Et quoniam sufficienter de his, ut
puto, diximus: nunc instituamus perfectam virginem,
quae ex utroque semper accensa, et naturae
simul et gratiae bonum morum sanctitate testetur.
Prima igitur virginis cura, primumque studium sit,
scire voluntatem Domini sui, et quid ei placeat, quidve
displiceat, diligenter inquirere, ut secundum
Apostolum rationabile Deo reddat obsequium [(Ibid.
XII, 1)]
: totumque vitae suae cursum ex ejus possit
ordinare sententia. Impossibile est enim ei quemquam
placere, cui quid placeat, ignorat: fierique
potest, ut etiam obsequendi voto offendat, cui quomodo
obsequi debeat, ante non didicit. Et ut majus
est, voluntatem Domini facere quam nosse: ita
prius est nosse, quam facere. Illud enim merito

praecedit: hoc ordine. Unde Propheta dicit: Et tu,
Israel, noli ignorare. Et beatus Paulus: Qui autem
ignorat, ignorabitur. Idemque alibi: Propterea nolite
fieri imprudentes, sed intelligentes, quae sit voluntas
Domini [(Ephes. V, 17)]
. Initium obedientiae est quid
praecipiatur, velle cognoscere: et pars est obsequii
didicisse quid facias. Scito itaque in Scripturis divinis,
per quas solas potes plenam Dei intelligere voluntatem,
prohiberi quaedam, concedi aliqua, nonnulla
suaderi. Prohibentur mala, praecipiuntur bona:
conceduntur media, perfecta suadentur. In duobus
illis quae priori loco sunt, peccatum omne concluditur:
in utroque enim Dei continetur imperium. Et
non solum praecipere, sed et prohibere ipsum, jubentis
est. Generaliter namque omnibus mandatur

justitia: quam Salvator in Evangelio, breviter quidem,
sed plenissime comprehendens, ait: Quaecumque
vultis ut faciant vobis homines, haec et vos facite
illis [(Matt. VII, 12)]
: hoc est, ut nihil mali inferamus
aliis, sed praestemus omne, quod bonum est:
quia volumus hoc ab aliis in nos utrumque servari.
Haec sententia aequo jure praecepti universos tenet.
Nec ulli omnino transgredi licet, quod omnibus imperatum
est: apertusque contemptus Dei est, vel
facere prohibita, vel jussa non facere. Duo vero reliqua,
quae sequuntur: quorum unum conceditur, et
suadetur aliud, in nostra potestate dimissa sunt: ut
aut cum minori gloria concessis utamur, aut ob majus
praemium etiam ea, quae nobis permissa sunt,
respuamus. Conceduntur quidem nuptiae, carnium

usus et vini: sed horum omnium abstinentia, consilio
perfectiore suadetur. Ad virginitatis honorem
pertinet licentia nuptiarum: et escarum indulgentia
virtutem abstinentiae clariorem facit. Contempsisti,
virgo, conjugium licitum tibi, priusquam contemneretur.
Majoris praemii amore flagrans, vovisti Deo
non imperatam, sed laudatam virginitatem: et consilio
Apostoli, legem tuam fecisti latiorem. Certaminis
ingressa campum: non tam laborem cursus,
quam bravium victoriae cogitasti. Legeras, credo,
illud evangelicum de perpetua castitate praeconium:
et ipsius te Domini sermo ad amorem servandae virginitatis
accenderat, qui Petri super hoc sententiam,
ipsa rei magnitudine ac difficultate laudavit: et voluntariis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.