PL 30, col. 23
Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne
judicaturi sunt, alii judicandi: nisi quod in eadem
natura dispar voluntas est: et quia cum omnes
idem possimus, diversa faciamus? Itaque ut hoc
ipsum clarius lucere possit, aliqua exempla sunt
proferenda. Adam de paradiso ejicitur, Enoch de
mundo rapitur. In utroque Dominus libertatem arbitrii
ostendit. Ut enim placere potuit ille qui deliquit:
ita potuit peccare iste qui placuit. Non enim
a justo Deo aut ille puniri meruisset, aut hic eligi:
nisi uterque utrumque potuisset. Hoc de Cain et
Abel fratribus, hoc etiam de Jacob et Esau geminis
intelligendum est. Ac sciendum solam voluntatis
causam esse, cum in eadem natura merita diversa
sint. Exstinctum peccatis suis diluvio mundum, Noe
justus redarguit, et Sodomorum crimina Lot sanctitas
judicavit. Nec illud est parvum argumentum ad
comprobandum naturae bonum, quod illi primi homines
per tot annorum spatia, absque ulla admonitione
legis fuerunt: non utique quod Deo aliquando
creaturae suae cura non fuerit: sed quia se talem
sciebat hominum fecisse naturam, ut eis pro lege ad
exercendam justitiam sufficeret. Denique quamdiu
recentioris adhuc naturae usus viguit: nec humanae
rationi velut quamdam caliginem, longus usus peccandi
obduxit, sine lege dimissa est natura. Ad
quam Dominus nimiis jam vitiis obrutam, et quadam
ignorantiae rubigine infectam, limam legis admovit,
ut hujus frequenti admonitione expoliretur, et ad
suum posset redire fulgorem. Neque vero alia nobis
causa difficultatem bene faciendi [ Al videndi] facit,
quam longa consuetudo vitiorum, quae nos infecit a
parvo: paulatimque per multos corrupit annos, et
ita postea obligatos sibi et addictos tenet, ut vim
quodammodo videatur habere naturae. Omne illud
tempus, quo negligenter edocti, id est, ad
vitia eruditi sumus: quo mali etiam esse studuimus,
cum ad incitamenta nequitiae, innocentia pro
stultitia duceretur: nunc nobis resistit, contraque
nos venit: et novam voluntatem impugnat usus
vetus; et miramur cur nobis per otium atque desidias
nescientibus, etiam quasi ab alio sanctitas conferatur:
qui nullam consuetudinem boni facimus,
cum malum tamdiu didicerimus? Haec de naturae
bono cursim, quasi in alio opere dicta sint: quod
ideo a nobis faciendum fuit, ut tibi planiorem viam
ad perfectam justitiam sterneremus, quam eo facilius
currere possis, quo in ea nihil asperum, nihil inaccessibile
esse cognoveris. Nam si etiam ante legem,
ut diximus, et multo ante Domini nostri Salvatoris
adventum juste quidam vixisse et sancte referantur
[ Al. referuntur]: quanto magis post illustrationem
adventus ejus, nos id posse credendum est, qui instructi
per Christi gratiam, et in meliorem hominem
renati sumus: qui sanguine ejus expiati atque mundati,
illiusque exemplo ad perfectam justitiam incitati,
meliores illis esse debemus, qui ante legem
fuerunt: meliores etiam quam fuerunt sub lege, dicente
Apostolo: Peccatum in vobis jam non dominabitur.
Non enim estis sub lege, sed sub gratia [(Rom. VI, 14)]
.