PL 30, col. 22

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

Et hoc non verbis tantum, sed ipsius quoque rebus
probavit: qui cum omnia perderet, non dolebat,
dicebatque per singula: Dominus dedit, Dominus abstulit:
sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen
Domini benedictum in saecula. Nudus exivi de
utero matris meae, nudus redeam illuc [(Job. I, 21)]
.
Quo enim affectu possideamus aliquid, docemus cum
id amittimus: et cupiditatem fruendi, carendi dolor
prodit; quam qui in carendo non habuit, in possidendo
quonam modo habuit? O virum ante Evangelium
evangelicum, et apostolicum ante apostolica
praecepta! discipulum apostolorum: qui aperiens
occultas divitias naturae, et in medium proferens,
ex se quid omnes possimus, ostendit: docuitque
quantus sit ille thesaurus animae, quem nos sine usu

possidemus: et quod proferre nolumus, nec habere
nos credimus.
CAP. VII.--Post multa quae de natura diximus:
etiam sanctorum exemplis bonum ejus ostendimus,
ac probavimus. Et ne econtrario ad ejus culpam pertinere
putetur, quod aliqui iniqui fuerint, Scripturarum
utar testimoniis, quae peccantes ubique crimine
voluntatis gravant, non excusant necessitate
naturae. In Genesi legimus: Simeon et Levi fratres
consummaverunt iniquitatem suam, ex volontate sua [(Gen. XLIX, 6)]
.
Ad Jerusalem Dominus locutus est: Propter quod ipsi dimiserunt viam meam, quam dedi
ante faciem eorum: et non exaudierunt vocem meam,
sed abierunt post voluntatem cordis sui mali. [(Jer. IX, 13)]
.
Et rursus idem propheta: Et peccastis
Deo, et non exaudistis vocem ejus, et in mandatis illius,

et in legitimis, et in testimoniis ejus ambulare notuistis [(Ibid. XLIV, 10)]
.
Per Isaiam quoque prophetam
Dominus locutus est: Si volueritis et audieritis me,
quae sunt bona terrae, manducabitis. Si autem nolueritis,
neque audieritis me: gladius vos consumet [(Isai. I, 19)]
.
Et rursum: Omnes vos occisione decidetis:
quia vocavi vos, et non exaudistis: locutus sum,
et neglexistis: et fecistis malum ante conspectum meum
[Al. Domini], et quae nolebam, elegistis. Ipse quoque
Dominus in Evangelio ait: Jerusalem, Jerusalem,
quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi
sunt: quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum
gallina congregat pullos suos sub alis suis, et noluisti [(Matth. XXIII, 37)]
!
Ubi velle videmus et nolle,
eligere et refutare, ibi non vis naturae, sed libertas

intelligitur voluntatis. Plena sunt utriusque Testamenti
volumina hujuscemodi testimoniis: quibus
tam bonum omne quam malum, voluntarium semper
esse scribitur, quae nos modo brevitatis causa
omittimus: maxime cum sciamus te sacrae lectioni
deditam, de ipso uberius fonte potare.
CAP. VIII.--Neque vero nos ita defendimus naturae
bonum, ut eam dicamus malum non posse facere,
quam utique boni ac mali capacem etiam profitemur,
sed ab hac eam tantummodo injuria vindicamus,
ne ejus vitio ad malum videamur impelli,
qui nec bonum sine voluntate faciamus, nec malum:
et quibus liberum est unum semper ex duobus agere,
cum semper utrumque possimus. Unde enim alii

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.