PL 30, col. 28

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

conversionis, novus semper ardor accendat, et in
tenera adhuc aetate facilius sanctae conversationis
usus inolescat. Quidquid in te primum institueris,
hoc manebit, et ad initiorum tuorum regulam reliqua
vita decurret. Finis in ipso exordio cogitandus
est. Qualis ad illum ultimum diem pervenire cupis,
talis nunc jam esse conare. Consuetudo est, quae aut
vitia, aut virtutes alit, quaeque in his plurimum valet,
cum quibus ab ineunte aetate simul creverit.
Optimi sunt ad institutionem morum primi quique
anni. Habent enim [ Al. etiam] in se lentum quiddam
et molle, quod facile formari queat: atque ad arbitrium
volentis trahi: et in cunctis fere rebus citius
assuescitur omne quod tenerum est. Novellas adhuc
et vix firmae radicis arbusculas, dum ad omnem ductum

sequaces sunt, in quamlibet partem flecti facile
est. Quae natura plerumque curvatae, cito ad
arbitrium colentis corriguntur. Tenera [ Al. ad. adhuc]
et primae adhuc aetatis animalia, sine labore
domari solent. Quantoque citius a vagandi libertate
dissueta sunt: tanto facilius vel colla jugo, vel frenis
ora insuescunt. Ipsa quoque litterarum studia teneris
melius inseruntur ingeniis. Idque penitus inhaerere
sensibus solet, quod primitus sederit in mente.
Hoc idem plurimum etiam in bene vivendi ratione
valet: dum adhuc mobilis est aetas, et animus duci
facilis: exercenda boni consuetudo, et jugi meditatione
confirmanda est. Occupandum est optimis rebus
ingenium: et sanctae conversationis usus altius
inferendus est. Tunc vero ad perfectionis fastigium

animus ascendit: et longae consuetudinis beneficio
utitur ad bene vivendi facultatem. Et virtutes suas
ipse etiam miratus secum, quodam modo in se putabit
natum esse quod didicit [ Al. discit].
CAP. XIV.--Respice, obsecro, quantum a te sanctitatis
avia materque exspectant; quae cum te quasi
novum et illustre quoddam lumen generi suo natum
esse putant [ Al. putent]: nunc in te solam omnem
curam animi transtulerunt: et propositi tui cursum,
miris studiis ac favore succendunt. Cumque ipsae te
ad honestatem morum ab ineunte aetate formaverint:
nunc a te vinci cupiunt, tuamque victoriam
suam laudem esse putant: quarum egregia erga
Deum fides in professione tua maxime claruit,
cum te jam nuptiis praeparatam, simul atque aliud

velle didicerunt, mira continuo assensus celeritate,
ad id quod elegeras, cohortatae sunt. Et trepidam
pro aetate sententiam, voluntatis suae auctoritate firmaverunt:
tuumque votum commune fecerunt: quae
cum multos suorum in altissimo dignitatis gradu
viderint, de nullo ita, ut de te, aliquando laetatae
sunt. Nihil enim tam magnum, nihil tam praeclarum
in quoquam viderant. Sola quippe praestitisti
generi tuo, quod longa retro aetate non habuit. Licet
ediderit virilis sexus memorabiles consulatus: et
amplissimi ordinis fastus [ Al. status], illustris familiae
nomina frequens audierit: nihil umquam tamen
in genere vestro hoc tuo honore fuit praestantius,
qui non corporali albo [ Al. alvo], sed in libro

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.