PL 30, col. 29

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

memoriae immortalis insertus est. Cum exceperint
illi theatrales toto orbe plausus: miraque acclamandi
conspiratione insignia consulum merita, laetum
vulgus expresserit: longe tamen tui honoris
est gloria major, quae gaudium in coelis fecit, angelisque
laetitiam. Per te enim non meretriculae locuplentantur,
sed aluntur virgines Christi: non venator
et auriga ditantur, sed sustentantur pauperes
Christi. Ad consulatum eorum diversae totius orbis
provinciae, ad quas domus vestrae potentia extenditur,
peregrinas feras et ignota animalia transmiserunt,
quae crudelis arenae solum vel suo, vel hominum
sanguine cruentarent. Ad te vero electae quaeque
virgines mittuntur: quas tu pretiosissimum
munus offeras Deo, tuoque exemplo ad perpetuam

provoces castitatem: non tibi, sed tecum Deo, servituras.
Haec professionis tuae gloria rumore celebri
vulgata est per cunctos, et ita ad conversationem
[ Al. conversionem] tuam totus exsultavit orbis, ut
quod prae ingenti gaudio vix adhuc homines credere
poterant, id semper videantur optasse. Multum his
initiis, multum famae tuae odore suspensi, omnes
mirum de te nescio quid audire desiderant. Et qui
profectionis tuae cognovere virtutem: nunc conversationis
exspectant. In te nunc puta cunctorum ora
oculosque conversos, et ad spectaculum vitae tuae
totum consedisse mundum. Cave, ne per te tantorum
animi offendantur: nec minus in te inveniant
quam [ Al. quae] requirunt. Verum quid ego tecum
de hominibus ago, eorumque de te exspectationem

ad cohortationem tuam traho? Deus ipse omnium
rector ac Dominus, cum omni angelorum militia
certamen tuum spectat: tibi contra diabolum dimicanti
parat aeternitatis coronam, et coeleste praemium
incitamentum victoriae facit. Huic tanto spectaculo
vide quem animum, quam debeas efferre virtutem:
et certaminis magnitudinem de spectantium dignitate
metire.
CAP. XV.--Haec itaque tibi in hoc agone subeundo
praecipua cura sit: hic primus accinctus, internecionis
bellum virtute devincere, et adversum
diaboli castra in omnia praecepta Dei jurare: nec
tantummodo declinare vetita, sed jussa complere.
Neque enim tibi [ Al. tac. tibi] sufficit a malis otiosam
esse, si otiosa fueris a bonis: cum lex Dei duplici

mandatorum genere distincta sit, et mala prohibens,
bona imperet: atque ab utraque parte
contemptum sui vetet. Non enim solum ille servus
contempsit Dominum, qui prohibita fecerit, sed et
qui jussa non fecerit. Dicta a nobis paulo ante sententia
est: Omnis arbor quae non facit fructum bonum,
excidetur, et in ignem mittetur [(Matt. VII, 19)]
. Et blandimur
nobis si malis fructibus non gravemur, qui
damnandi sumus, si a bonis steriles manserimus [(Joan. XV, 2)] ?
Juxta hanc intelligentiam, abscindet
Pater omnem palmitem fructum non ferentem in
Filio. Et qui acceptum talentum in sudario abscondit,
quasi inutilis servus et nequam, damnatur a
Domino [(Matt. XXV, 30)] . Nec minuisse solum, sed

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.