PL 30, col. 35
Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne
sermone offensus sit, continuo attollere supercilium,
levare cervicem, et delicatum illum oris sonum insano
repente clamore mutare. Aliam nos humilitatem
Christus docuit, qui nos ad exemplum suum
hortatur, dicens: Discite a me, quia mitis sum et humilis
corde [(Matth. XI, 29)]
. Qui cum malediceretur,
non maledicebat; cum pateretur, non comminabatur.
Quam nobis humilitatem beatus Petrus insinuat: Misericordes,
inquit, et humiles, non reddentes malum
pro malo, nec maledictum pro maledicto [(I Pet. II, 22)]
.
Auferantur omnia figmenta verborum, cessent simulati
gestus, et ante occasionem sermo placidus.
Verum [ Al. virum] humilem patientia ostendit injuriae.
Nullus ergo umquam in mente tua ullius sit vitii
locus. Nihil in te superbum, nihil arrogans, nihil
denique fastidiosum. Apud Deum non est quidquam
humilitate sublimius. Ipse loquitur per prophetam: Super quem alium requiescam
[Al. respiciam], nisi super
humilem, et quierum, et trementem sermones meos [(Isa. LXVI, 2)]
?
Et numquam in iram exardescat animus,
quod est seminarium odii. Tantus mentem
tuam repleat timor Dei, ut indignari omnino non audeas,
et iram metu vincas. Beatus Apostolus, mundans
animam nostram, eamque in habitaculum Dei praeparans,
clamat et dicit: Omnis amaritudo, et ira, et
indignatio, et clamor, et blasphemia auferatur a vobis
cum omni malitia [(Eph. IV, 31)]
.
CAP. XXI.--Adulatores ut inimicos cave, quorum
sermones super oleum molles, et ipsi sunt jacula.
Corrumpunt fictis laudibus leves animas et male
credulis mentibus blandum vulnus infligunt [ Al. infingunt].
Crevit hoc in nostra aetate vitium, et in
ultimo fine stetit, nec jam augeri potest. In hanc
omnes nos scholam studiumque dedimus, ut officium
putemus illudere. Quodque ipsi ab aliis libenter
accipimus, id aliis quasi quoddam munus offerimus.
Et spe recipiendae laudis, eos a quibus laudari volumus,
ante laudamus. Saepe adulantium resistimus
verbis ad faciem, et in secreto mentis favemus,
maximumque fructum cepisse nos ducimus, si vel
fictis laudibus praedicamur. Nec cogitamus quid ipsi
simus [ Al. sumus], sed quid alteris esse videamur
[ Al. videmur]. Unde eo perducta res est, ut, neglecta
veritate meriti, de sola opinione curemus,
qui testimonium vitae nostrae, non a conscientia
nostra, sed a fama petimus. Beata mens est, quae
perfecte hoc vitium vincit, et nec adulatur aliquando,
nec adulanti credit. Quae nec decipit alterum, nec
ipsa decipitur, tantumque hoc malum nec facit aliquando,
nec patitur. Nihil umquam in te fictum sit,
nihil omnino fucatum. Conscientiam tuam, quae certe
Deo semper patet, in multitudine versari puta.
Numquam aliud corde teneas, aliud ore proferas
[ Al. corde, aliud ore praetendas]. Quidquid pudet
dicere, pudeat etiam cogitare. Illud vero notunt jam
omnibus atque divulgatum est, quam utilis quamque
huic proposito necessaria est, jejuniorum et abstinentiae
virtus, maxime in his annis, in quibus corpori
major aestus inest. Non manducare itaque carnem,