PL 30, col. 36

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

neque bibere vinum, Apostolica voce laudatum
est [(Rom. XII, 15, 21)] . Quidquid illud est quod inflammare
corpus potest, quod fomentum suggerit
voluptati, castitatis amore fugiendum est. Nec tamen
ita magno hujus rei labore gravari te volumus: ut
sub ipso statim onere succumbas, per quod multi
dum nimio fervore mentis rationem suarum virium
non haberent [ Al. habent], subito conciderunt, et
pene ante debilitatem, quam sanctitatem de proposito
suo consecuti sunt. Optimus est in omni re
modus, et laudabilis ubique mensura. Corpus non
frangendum, sed regendum est. Sint ergo moderata
sancta, et simplicia in omni mentis humilitate jejunia,
quae ita attenuent corpus, ne animum elevent,
ne res humilitatis gignat superbiam, et vitia de

virtute nascantur. Ego, inquit, cum mihi molesti
essent, induebar cilicio, et humiliabam in jejunio animam
meam [(Psal. XXXV, 13)]
. Vestis abjectio, cibi
vilitas, jejunii lassitudo, exstinguere debent, non
nutrire superbiam. Quis rem medicinae vulnus faciat?
et inde sana laedat quaeque, unde jam laesa curanda
sunt? Aut quae supererit spes salutis, si ista animae
remedia sint venena?
CAP. XXII.--Laborem jejunii tui, misericordiae
opera commendent, et abstinentia tua, pauperum
refectione sit gratior. Dominus loquitur per prophetam: Misericordiam volo, et non sacrificium
[(Ose. VI,
6)]
. In Evangelio Christi verba legimus: Beati misericordes,
quoniam ipsi misericordiam consequentur [(Matth. V, 7)]
.
Sed quaeso hanc curam vice tua avia

materque suscipiant. Illae has partes pro te agant.
Illae thesaurum tuum in coelum levent. Illarum sit
esurientes alere cibo, vestire nudos, visitare infirmos,
peregrinos tecto suscipere, et aeterni spe praemii,
Christo in pauperibus fenerari: qui dixit: Quodcumque fecistis uni ex his fratribus meis minimis,
mihi fecistis
[(Matt. XXV, 45)]
. Tibi vero, maxime
dum in proposito maturescat animus, ab omnibus
occupationibus recedendum est, et omne studium
omnisque cura in ornandis moribus exhibenda. Quibus
ita vacare debes, et totam occupare mentem,
ut non divitem te sentias esse, nec dominam. Nobilitatis
ad hoc tantum memineris, ut cum claritate
generis, morum sanctitate contendas: et cum nobilitate
corporis, animi virtute nobilior proficias:

magisque illa nobilitate glorieris, quae filios Dei et
cohaeredes Christi facit. Ad quam si semper inspicias:
dum credis gaudium te habere quod majus est,
desinis de eo quod minus est gloriari. Omnis ista
praeclari generis dignitas, et illustre Anicii sanguinis
decus, ad animam transferantur. Ille clarus, ille
sublimis, ille sit nobilis, ille tunc integram nobilitatem
suam servare se putet, si dedignetur servire
vitiis, ab eisque non superari: A quo enim quis superatur,
hujus et servus est [(II Pet. II, 15)]
. Quid enim
hac servitute animi indignius, quidve turpius, quam
cum in eo, aut dominatur odium, aut regnat invidia?
quam cum eum aut avaritia possidet, aut captum ira
tenet, vel certe caetera sibi vitia vindicant? Non est

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.