PL 30, col. 37
Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne
quod sibi aliquis de nobilitate generis blandiatur:
si ex meliore parte sit famulus. Multo est indignius
mente servire, quam corpore. Superfluum arbitror
te monere, quam parca in procedendo debeas esse,
quam rara: cum te hoc etiam saecularis ab infantia
honestas docuerit, et facile intelligas id tibi multo
magis in hac vita esse servandum, quam maxime
secretum decet. Illud admoneo, ut ipsis quoque
salutationibus, quae tibi in cubiculo tuo exhibendae
sunt, certissimum modum ponas: non sint nimiae,
neque quotidianae, ne non tam officium, quam inquietudinem
praestare videantur.
CAP. XXIII.--Et quamquam omne vitae tuae tempus
divino debeas operi consecrare: et nullam prorsus
horam a spirituali profectu vacuam esse conveniat,
cum tibi in lege Domini die ac nocte meditandum
sit [(Psal. I)] ; debet tamen aliquis esse determinatus
et constitutus horarum numerus, quo plenius Deo
vaces, et qui te ad summam animi intentionem,
velut quadam lege contineat. Optimum est ergo huic
operi matutinum deputari tempus, id est meliorem
diei partem, et usque ad horam tertiam animam
quotidie in coelesti agone certantem, hoc velut spiritualis
quodam palestrae exerceri gymnasio. His tu
per singulos dies horis in secretioris domus parte
ora, clauso cubiculo tuo [(Matth. VI, 6)] . Adhibe tibi
etiam in urbe [ Al. orbe] solitudinem, et remota paulisper
ab hominibus, propius Deo jungere: aspectuique
tuorum reddita, lectionis fructum et orationis
ostende. Nihil enim in hoc secreto magis agere debes,
quam animam divinis eloquiis pascere. Et quantum
ei per totam sufficere possit diem, hoc eam veluti
cibo pinguiore satiare. Ita Scripturas sacras lege,
ut semper memineris Dei illa verba esse, qui legem
suam non solum sciri, sed etiam impleri jubet. Nihil
enim prodest facienda didicisse, et non facere. Optime
uteris lectione divina, si eam tibi adhibeas speculi
vice, ut ibi velut ad imaginem suam anima respiciat,
et vel foeda quaeque corrigat, vel pulchra plus ornet.
Lectionem frequenter interrumpat oratio, et animam
jugiter adhaerentem Deo, grata vicissitudo sancti
operis accendat. Nunc te igitur ordo instruat coelestis
historiae: nunc sanctum David oblectet canticum:
nunc Salomonis erudiat Sapientia: nunc ad
timorem Domini, increpationes incitent prophetarum:
nunc Evangelica et Apostolica perfectio te
Christo in omni morum sanctitate conjungat. Quae
paranda sunt, memoriae penitus insere: eaque jugi
meditatione conserva. Quae maturanda sunt, frequenter
revolve, ut divinum hoc studium, et coelestis
schola, et mores simul virginis ornent et sensum,
tradantque tibi cum sapientia sanctitatem. Unde
Scriptura dicit: Qui quaerunt Deum, invenient sapientiam
cum justitia. Sit autem ipsa lectio temperata,
cui finem consilium, non lassitudo imponat. Nam ut
immoderata jejunia et ardor abstinentiae, et enormes
inordinataeque vigiliae, intemperantiae coargnuntur,
idque nimietate sui pariunt, ut haec ipsa postea, nec
mediocriter quidem fieri possint; ita studium lectionis