PL 30, col. 38
Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne
in reprehensionem intemperans cadit, quodque
laudabile est in tempore suo, fit de nimietate sui
culpabile.
CAP. XXIV.--Generaliter quidem, sed breviter
strictimque dicendum est: in bonis quoque rebus
quidquid modum excesserit, vitium est. Magna est,
magna, inquam, et quae grandi studio constat, perfectae
vitae ratio, consummataeque sapientiae est, scire
quid quo insequaris modo, et ad omnem actum praeferendo
consilium: nihil facere quod fecisse poeniteat.
Intra unius horae spatium mutatur habitus: jejunare,
abstinere, psallere, vigilare, non tam studio opus
habent, quam voluntate. Quidlibet incipiens, statim
ut voluerit, ad ipsa perfectus est: immo illi hoc facilius
facere possunt, qui recentes corporis vires de
saeculo ad propositum afferunt. Mores vero mutare,
singulasque virtutes animi formare in se, atque perficere,
grandis studii est, et longae consuetudinis.
Itaque multi in [ Al. add. hoc] proposito senescimus,
et ea, propter quae ad ipsum propositum venimus,
non habemus. Tua vero conversatio nova esse debet,
mira gravitas, patientia, mansuetudo, pietas: quidquid
sanctius est atque perfectius, quidquid magis
Deo te commendare potest, et majorem in coelo facere,
id semper sequere, id semper amplectere [(I Cor.
VII, 34)] . Sponsa Christi nihil debet esse ornatius.
Tanto majore placendi studio opus est, quanto major
est ille cui placendum est. Saeculi vero virgines, quae
se nuptiis praeparant, et indulgentiam magis Apostoli,
quam consilium sequi malunt, magisque amplectuntur
incontinentiae remedium, quam praemium
continentiae, ut sponsis placeant, eosque in amorem
sui magis incitent, mira se sollicitudine formare
student, et naturalem corporis pulchritudinem, ornandi
arte commendant. Haec est illis per dies singulos
cura praecipua: decentibus fucis colorare faciem,
implicare auro crinem, et ardentes concharum
lapides, capitis honorem facere, suspendere ex auribus
patrimonia, brachia ornare monilibus ac latera,
et inclusas auro gemmas a collo in pectus demittere.
Non minorem sponsus tuus requirit ornatum, qui
cum universam Ecclesiam salutaris aquae lavacro
purificatam sine macula rugaque reddiderit, quotidie
cupit eam fieri pulchriorem, ut semel a vitiis peccatisque
mundata, semper ornetur decore virtutum
[(Ephes. V, 26, 27)] .
Et si hoc a tota requirit Ecclesia,
in qua et viduae continentur etnuptae: quantum, putas,
exspectat a virgine, quae ex pulcherrimo hoc quodam
Ecclesiae parato, velut augustior quidam flos videtur
electa! Assume ergo omnem illum ornatum, per
quem placere Christo potes. Satis pulchram Deo crede
faciem tuam, si hominibus pulchra apparere non
studeas. Istud ornamentum serva capitis, quod acquisivisti
Chrismatis sacramento, cum tibi in coelestis
regni mysterium, diadema quoddam regalis
unctionis impositum est. Optima ornamenta sunt
aurium, verba Dei. Ad ea sola paratus esse debet
auditus virginis: eaque pretiosissimis lapidibus anteferre.
Omnia prorsus membra decorentur operibus