PL 30, col. 488

Liber comitis (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

ut ex tanta divinorum librorum copia, singulis festivitatibus
quod aptum ex his vel competens esset,
excerperem, et quodam modo distinctissime collocarem.
Incipiens itaque a Nativitate Christi, quod est VIII
kalendas Januarias, in Vigiliis ad Nonam per ordinem,
quem assidue in Ecclesia didiceram, lectiones
utriusque Testamenti simplicibus ministravi. Porro
editionem illam quam ex Hebraicis voluminibus in
Latinum translatam esse constat, in hunc quippe
modum, quae vel cujusque prophetiae lectio praesenti
festivitati congruat, quid apostoli doceant, vel ad
eumdem titulum quid Evangelii annuntiet auctoritas,
dudum vertente jam anno per omnes dies festos Ecclesiae
opportune censui omnia secundum tempus

esse legenda. Sed nonnulla alia aedificationis causa
multa illic aggregata sunt, atque suis appellationibus
inserta, id est, in capite quadragesimae de abstinentia
escarum et sobrietate; item in Quadragesima de
poenitentia, de pudicitia, de remissione inimicitiarum,
vel alia multa. Haec enim omnia ad multorum
equidem utilitatem petitionibus tuis obediens scribere
curavi, venerabilis mihi et amantissime frater.
INCIPIT LIBER COMITIS, SIVE LECTIONARIUS PER CIRCULUM ANNI.

feriis aut in festivitatibus sanctorum aliquid minus
esse videtur, recurrat ad hebdomadam quam voluerit,
et reperiet semper super octo aut unam aut duas
aut eo amplius feriam, quam legere poterit, aut sibi
nihil desit. (Propter frequens vero temporis incursum
fuit in quibusdam epistolis apponere hoc ω,
quod significat finem, et rursus α propter principium
alterius epistolae.)

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.