PL 30, col. 487

Liber comitis (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

familiae accensuimus. Accepimus itaque epistolam ad Constantium, qua ipsae etiam Comitis editiones omnes carebant,
ex Spicilegio
B. Lucae Bacherii tomo XIII qui eam a Chiffletio, ut dudum innuimus, acceperat. Librum
autem ipsum, ut nihil dissimulemus, diu multumque incerti haesimus, ex quo exemplari describeremus;
illud enim quod Hieronymianis temporibus obtinebat, aliis subinde atque aliis interpolationibus auctum in aliam
puto fere molem et formam excrevit. Olim emendavit ex Caroli Magni praecepto Paulus diaconus Aquileiensis:
tum Alchuinus ejusdem imperatoris jussu: denique Theotinchus presbyter, cujus in bibliotheca ecclesiae Bellovacensis
codex asservatur hoc titulo: In Christi nomine anni circuli liber Comitis incipit, auctus a Theotincho
indigno presbytero, rogatu viri venerabilis Hechiardi comitis Ambianensis, ita tamen, ut sancta Evangelistarum
dicta, necnon apostolorum, et prophetarum, immota, atque inconcussa servarentur. Sunt adeo
etiam in vulgatis libris tres ejusdem operis editiones parum inter se similes: quarum prima Pamelii est tomo
secundo Liturgiarum, altera Baluzii in calce capitularium regum Francorum, tertia in antiquis libris Missarum ven. card. Thomasii. Nobis quandoquidem vetus germanusque archetypus haud superest, editio Baluzii, quae
nimirum ex Bellovacensi codice et Theotinchi recensione descripta est, visa est etiam utpote plenior, ita et caeteris
praeferenda.
In nomine sanctae et individuae Trinitatis, INCIPIT EPISTOLA S. HIERONYMI AD CONSTANTIUM. PRAEFATIO LIBRI SEQUENTIS, QUI COMES APPELLATUR.
Quamquam licenter assumatur in opere congregatio
coelestium lectionum, et ipsum opusculum ab
ecclesiasticis viris, Comes quidem soleat appellari:
quod duobus modis fieri arbitror, aut pro consuetudine
uniuscujusque Ecclesiae (secundum quod et
varium hoc ipsum descriptionis genus esse dignoscitur),
aut certe pro voluntate studiosi lectoris,
qui (si fieri possit) quidquid in Scripturis divinis
mirabiliter fulget, quidquid in praeceptis moralibus
copiosum est, totum parvo in corpore adunatum desiderat
habere, paupertatis necessitate: Ego tamen,
juvante Christo, ingenio quo potui, et maxime occasione
oblata, qua id a me fieri voluisti, Constanti
mihi venerabilis frater, ita hoc opus etsi minus instructus
assumpsi, ut tanta excerptorum intelligentia

caput causamque rationabilem habere videatur.
Nam cum omnis Scriptura divinitus inspirata, ut ait
Apostolus, utilis sit ad docendum, ad erudiendum,
ad justitiam; ut perfectus sit homo Dei ad omne
opus bonum instructus, et quaecumque sunt hactenus
scripta, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut
per patientiam et consolationem Scripturarum spem
habeamus: quid brevius, quid utilius censui, quam
In Christi nomine. Anni circuli liber Comitis incipit,
auctus a Theotincho indigno presbytero, rogatu
viri venerabilis Hechiardi comitis Ambianensis,
ita tamen ut sancta Evangelistarum dicta necnon et
Apostolorum ac Prophetarum immota atque inconcussa
servarentur, et diebus quibus deerant propriae
sanctae lectiones adhiberentur, sicut a sanctis
patribus sunt coadunata. Aut si alicui aut in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.