PL 30, col. 49
Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne
impiorum est. Sed inter hanc vitam et mortem, atque
illam vitam, et mortem, interest hoc, quod istae
naturae sunt, illae sunt meritorum. Atque ita duplex
sepulcrum et naturae debetur et meritis. Hoc sepulcrum
sibi duplex patresfamilias isti, de quibus locuti
sumus, providerunt: qui Senatum, honores,
divitias relinquendo, mortui illis videbantur, quibus
esse videntur etiam dum vivunt mortui. Ecce unum
sepulcrum, in quo conversatio veteris hominis cum
crepundiis suae nobilitatis absconditur. Illud erit
aliud cum ipsum corpus, quod naturae lege caducum
est, dissolutum revertetur in terram: de qua scriptum
est: Terra es, et in terram ibis [(Gen. III, 19)]
:
anima tamen in refrigerio requiescente. Nam qui
duplex sibi sepulcrum noluerit comparare, habebit
forsitan juxta conditionem naturae, ubi corpus mortale
condatur: non habebit juxta meriti legem, ubi
anima requiescat. Quod quidem ita constitutum est,
ut mors ista, quae per dissolutionem animae generatur
et corporis, media sit et duarum mortium et
duarum vitarum. Bis enim hominem necesse est
mori, et bis ei vita debetur. Nam et beatus Paulus
duas breviter vitas designavit, dicendo: Pietas autem
ad omnia valet, promissionem habens vitae, et
ejus quae nunc est, et futurae [(I Tim. IV, 13)]
. Et
beatus Joannes in Apocalypsi duas mortes ostendit,
dicendo: In eos mors secunda non habet potestatem [(Apoc. XX, 6)]
.
Secundam enim dixit, quia est et
prima.
Cap. VI.--Sed illud nobis magna ratione tractandum,
et diligenti circumspectione providendum
est, an ante istam mortem, quae separatione, ut
dixi, animae corporisque generatur, mori saeculo
huic (anathematizatis, si potest dici, omnibus ejus
voluptatibus, quae nobis extra lineam vitalis substantiae
mundi copiis suggeruntur) malimus: an
post naturalem interitum, qui animam corpusque
discernit. Unde et interitus dicitur, quod inter ipsa
eat, ac medium se inter duas substantias, quae hominem
sui conjugatione faciebant, tertium illum
gradum perfectae substantiae sublaturus immergat.
Quoniam qui hic mortuus fuerit, mundi voluptatibus
non utendo, et corporis stimulos obterendo,
consepultus esse videtur cum Christo [(Rom. VI, 11)] :
et si consepultus, utique in sepulcro, sine quo esse
non potest sepultura. Huic et mors alia communis
illa debetur, quae animam a vinculis corporis solvit
et liberat, cui corpori aeque suum sepulcrum, et sua
sepultura debetur. His duabus mortibus post geminum
sepulcrum, beata illa et perpetua vita succedit.
Caeterum qui totum mundum hic lucrifecerit,
ambiendo, rapiendo: quoniam hic facta carnis mortificare
contempsit, post istam naturalem mortem,
quam transire non possumus, dicitur merito uno et
simplici sepulcro esse conditus, vel potius commendatus:
et in secundam mortem miser incurrit, quae
plena est et dolorum aeternitate, et lacrymarum perpetuitate.