PL 30, col. 50

Epistolae (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

Cap. VII.--Haec sunt itaque duo sepulcra, quae
sibi et Paulinus vir singularis ad imaginem patriarchae
sollicitissimus requisivit: unum, ubi et veterem
hominem cum actibus suis spoliatus occuleret:
et licet necdum corpus deposuisset, carnalia non
haberet in carne: aliud, ubi corpore ipso, cum venerit
Dominus confringere terram ejus, exposito,
animam collocet in quiete, ut fidei tunc pater ille
haec filiis contemptu, ut diximus, pecuniae comparavit:
in quo dives cum paupere non potuit recubare.
Huc omnes peregrinos mundi, huc egentes,
huc etiam exhaeredatos pro Christo saecularibus recipiet
testamentis. Ideoque nec vestigium habuit in
hac terra, quoniam nemo qui eum sequeretur inventus
est. At nunc vos, filiae, confidite, quae ex

eo vestigium Abrahae estis, ex quo de terra non
esse coepistis. Obsequimini voluntati patris vestri,
cujus corruptelae obsecutae non estis: qui vobis a filiis
Heth sepulcrum emit, quod sibi et caeteris suis
noluit comparare: apud quos utique mortuae estis,
quando cum eis id quod vivi in mundo possederint,
non tenetis. Gratiasque illi semper agite, qui vos
hoc fecit vestigium non habere: ut ibi cum Lazaro
signum Abrahae haberetis. Possideat ergo ille pecuniam,
vos sepulcrum: ille imagines escarum, vos
requiem Prophetarum.
MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM.
Haec ascripta est etiam Paulino epistola, ad cujus
dictionem doctis viris, atque ipsi nupero ejus operum
Editori maxime accedere visa est. Verum, cum multa

in ea sint, quae cum Paulini historia componi nullo
modo possunt, illi etiam est jure plane merito abjudicata.
Ego, nisi, quod Erasmus putabat, ineptum est,
in tanta Scriptorum turba, quos illa ferebat aetas, divinare,
cujus sit, Philippo presbytero velim tribui,
qui optimus auditor Hieronymi, Gennadio teste cap.
62, scripsit familiares epistolas valde falsas, maxime
ad paupertatis et dotorum tolerantiam exhortatorias. Ex his certe quae toto contextu edisseruntur, nihil occurrit
nobis, quod ab ejus Philippi, itemque Marcellae,
ad quam scribitur, personis, rerum serie, et
circumstantiis abhorreat. Marcella autem, non ut Lebranio
videtur, alia est, atque illa, ad quam saepe
Hieronymus scripsit, et cujus vitam epistola in nostra
recensione 127, ad Principiam exposuit: ut enim caetera
dissimulemus, manifesto illam ipsam esse Auctor
demonstrat, cum ait initio Cap.
II illam se vidisse,
eo tempore, quo ejus domum regalis affinitas
ambiebat, cum ejus scilicet nuptias Cerealis consul

expeteret.
EPISTOLA III. AD MARCELLAM. Exhortatur ut adversa toleret.
I.
Magnam humilitati nostrae fiduciam scribendi ad
venerationem tuam, Christi charitas dedit: quae te
fecit humilem corde pietatis, et divitem operibus benedictionis.
Talis etenim de sanctis fidei tuae divitiis
fama processit, ut ad nos quoque in longinquo positos
penetraverit, et auditu gratiae Dei, tamquam
oleo laetitiae, impinguaverit ossa nostra. Notum
enim factum est nobis bonum tuum, quoniam illuminavit
Deus vultum suum super te. Segregavit te

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.