PL 30, col. 511

Liber comitis (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

virginibus, usque vigilate itaque, quia nescitis diem
neque horam.
Feria VI hebdomadae quae supra. Lectio Actuum
apostolorum. In diebus illis milites secundum praeceptum
sibi, usque ad Caesarem ibis. Evang. secundum
Luc. cap. CXLVIII. Dixit Jesus discipulis suis,
Cum autem inducent vos in synagogas, usque sic
est, qui sibi thesaurizat, non est in Deo dives.
Sabbato hebdomadae quae supra. Lectio Actuum
apostolorum. In diebus illis, cum dies aliquot transacti
essent, usque lumen annuntiaturus est populo
et gentibus. Evang. secundum Luc. c. XCIII, Accedentes
discipuli ad Joannem ( Jesum), usque et saturati
sunt.
Hebdomada II post Pentecosten. Lectio Epistolae

beati Joannis apostoli. Charissimi, Deus charitas
est, usque diligat et fratrem suum. Evang. secundum
Lucam cap. CXCIII, Homo quidam erat dives, et
induebatur.
VIII kal. Jun. Natale sancti Urbani episcopi et
confessoris. Lectio libri Sapientiae. Dedit Dominus
confessionem sancto suo, usque inter benedictos
benedicetur. Evang. secundum Matth. cap. CCLXIII,
Dixit Jesus discipulis suis, Vigilate ergo, usque super
omnia bona sua constituet eum.
Feria III hebdomadae quae supra. Lectio Actuum
apostolorum. In diebus illis loquente Paulo apostolo,
et oratione reddente, usque et passi sunt eam excidere.
Evang. secundum Joan. cap. CLIII, Respiciens
Jesus discipulos suos dixit, usque sed ut serves eos

a malo.
Feria IV hebdomadae quae supra. Lectio Epistolae
beati Pauli apostoli ad Colossenses, Fratres, mortificate
membra vestra quae sunt super terram, usque
et in omnibus Christus. Evang. secundum Matth. c.
XXIII, Dixit Jesus discipulis suis, Nolite putare quoniam
veni solvere legem, usque hic magnus vocabitur
in regno coelorum.
V kal. Jun. Parisiis, depositio sancti Germani
episcopi et confessoris, et translatio corporis sancti
Gentiani martyris Ambianensium. Lectio libri Sapientiae.
Qui custodit justitiam, continebit sensum
ejus, usque in praeceptis Dei permanet semper. Evang.
secundum Joan. c. CXXXIX, Dixit Jesus discipulis
suis, Hoc est praeceptum meum, usque quodcumque

petieritis patrem in nomine meo det vobis.
IV kal. Jun. Treveris depositio sancti Maximi episcopi.
Lectio libri Sapientiae. Domine, pater et dominator
vitae meae, usque intuentes in absconditas
partes. Evang. secundum Matth. c. CCLXIII, Dixit
Jesus discipulis suis, Vigilate ergo, usque super omnia
bona sua constituet eum.
III kal. Jun. Natale sanctae Petronillae. Lectio libri
Sapientiae. Domini autem Deo antequam crearentur
omnia sunt agnita, usque et in electis meis mitte
radices. Evangelium secundum Matthaeum cap. CXL,
Dixit Jesus discipulis suis, Simile est regnum coelorum
thesauro abscondito, usque nova et vetera.
Hebdomada III post Pentecosten. Lectio Epistolae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.