PL 30, col. 512

Liber comitis (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne

beati Joannis apostoli. Charissimi, nolite mirari si
odit vos mundus, usque sed opere et veritate. Evang.
secundum Matth. c. XXXV, Dixit Jesus discipulis
suis, Nisi abundaverit justitia vestra, usque et tunc
veniens offeres munus tuum.
Feria II hebdomadae quae supra. Lectio Actuum
apostolorum. In diebus illis cum lux inciperet fieri, usque
imposuerunt quae necessaria erant. Evang.
secundum Lucam c. XCVI, Dixit Jesus discipulis
suis, Homo quidam erat dives, et induebatur purpura, usque
neque si quis ex mortuis resurrexerit,
credent.
Feria III hebdomadae quae supra. Lectio Actuum
apostolorum. In diebus illis, post menses autem
transnavigamus in navi Alexandrina, usque hic est

Jesus Christus filius Dei, per quem incipiet totus
mundus judicari. Evangel. secundum Lucam cap.
CXCVII, Dixit Jesus discipulis suis, impossibile est ut
non veniant scandala, usque quod debuimus facere
fecimus.
IV non. Jun. Romae natale sancti Marcellini et
Petri exorcistae cum aliis XLII. Lectio libri Sapientiae.
Justorum animae in manu Dei sunt, usque regnabit
Dominus illorum in perpetuum. Evang. secundum
Lucam c. CCXLVIII, Dixit Jesus discipulis
suis: Cum audieritis praelia, usque in patientia vestra
possidebitis animas vestras.
III non. Jun. Aurelianis depositio sancti Liphardi
presbyteri. Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad
Hebraeos, Fratres, plures facti sunt sacerdotes, usque

semel se offerendo Dominus noster Jesus Christus.
Evangel. secundum Matth. cap. CCLXIX, Dixit Jesus
discipulis suis parabolam hanc, Homo quidam peregre
proficiscens, usque intra in gaudium domini
tui.
Feria VI hebdomadae quae supra. Lectio libri Apocalypsis
Joannis apostoli. In diebus illis locutus est
Joannes apostolus dicens, Beatus qui legit, et qui
audit verba hujus prophetiae, usque facta Nicolaitarum,
quae et ego odi. Qui habet aurem, usque in
paradiso Domino Dei mei. Evangel. secundum Lucam
cap. CLXXXI, Dixit Jesus similitudinem hanc.
Homo quidam fecit coenam magnam, usque gustabunt
coenam meam.
Sabbato hebdomadae quae supra. Lectio libri Apocalypsis

Joannis apostoli. In diebus illis, ait Dominus,
angelo Smyrnae Ecclesiae scribe, usque coram
Patre meo et coram angelis ejus, usque qui habet
aurem audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis. Evang.
secundum Matth. c. CCV, Egrediente Jesu ab Hierico, usque
secuti sunt eum.
Hebdomada IV post Pentecosten. Lectio Epistolae
beati Pauli apostoli. Charissimi, humiliamini sub potenti
manu Dei, usque ipsi gloria et imperium in
saecula saeculorum. Evang. secundum Lucam cap.
CLXXXVI, Erant appropinquantes ad Jesum publicani, usque
poenitentiam agente.
Feria II hebdomadae quae supra. Lectio libri Apocalypsis
Joannis apostoli. In diebus illis, ait Dominus,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.