PL 30, col. 561
Expositio Evangeliorum (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P. Migne
ejus semitas, id est cogitationes cordis vestri. Per
baptismum aquae, ostendit ablutionem corporis et
animae: baptismum poenitentiae, remissio est peccatorum. Venit in domum Simonis Andreae,
id est, ad
Judaeos; diluculo valde surgens, ostendit adventum
Christi, et initium novi Testamenti; abiit in desertum
locum, id est, ad Judaeos; ibique orabat, id est,
ibi praedicabat.
Non posset in civitatem introire. Hoc propter frequentiam
populi; per paralyticum ostendit humanum
genus: per lectum, corpus. A quatuor portabatur,
hoc sunt quatuor elementa per quae constat
homo, aut quatuor ordines Evangelii, aut quatuor
virtutes animae, id est: fortitudo, justitia, prudentia,
et temperantia. Fortitudo est pugnare contra
vitia: justitia est diligere Deum ex toto corde, et
proximum sicut seipsum: prudentia est providere
futura: temperantia est omni irae imponere modum. Nudaverunt tectum,
id est, historiam Legis patefacientes; submiserunt grabbatum,
ostendit denudatam
litteram Legis, manifestum sensum Evangelii.
Praecepit eis, ut in navicula sibi deservirent, id est,
Ecclesia praedicarent. Ascendit in montem, significat
ascensionem ejus cum carne in coelum; tonans,
Christus est; filii tonitrui, apostoli sunt; nubes,
prophetae; pluvia, praedicatio est. Lucerna sub modio,
id est, qui pro cupiditate saeculi docet: sub lecto,
id est, obscuritate delinquentium. Non est absconditum,
quod non manifestetur; occulta lege Judaeorum,
quae manifestata est gentibus. Homo qui seminavit,
ostendit doctorem: quod seminavit, id est, verbum
divinum; in terra, in corde hominum; dormientem,
id est, nescientem; per noctem, adversitatem, sive
ignorantiam ostendit; per diem vero prosperitatem,
sive ignorantiam ostendit; per diem vero prosperitatem,
sive scientiam ostendit; per germen, compunctionem
cordis, per herbam, fidem operum; per
spicam, perfectionem operationis; plenum fructum
in spica, ostendit consummationem operum: per
falcem, amputatio praesentis vitae, et consummatio
saeculi.
Dimittens turbam Judaeorum, abiit in navem, id est,
in Ecclesiam ex gentibus. Aliae naves erant cum
illo, id est, diversae Ecclesiae haereticorum: per procellam
venti, ostendit persecutiones contra fideles;
fluctus mittebat, ut impleretur navis, ostendit persecutionem
Antichristi, seu saevissimam, ut prope ad
negationem veniant multi: dilecti a Deo, perseverant
in fide. Dormire Christum in puppe, ostendit
probationem fidelium in persecutione. Excitant eum,
id est, invocant eum in persecutione, in adjutorium
sibi. Facta est tranquillitas magna, id est, post persecutionem
Antichristi, et post resurrectionem. Homo
habens spiritum immundum, significat humanum
genus; catenas disrumpens, ostendit gentes
praevaricantes legem naturae suae: sive doctrinam