PL 30, col. 649

Commentarii in epistolas Pauli (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P

Non enim erubesco Evangelium. Recte dicit non
se erubescere praedicationem crucis, quae credentibus
Dei virtus est in salutem. Item hoc ad taxationem
subtiliter pertinet paganorum, qui, cum non
erubescant credere Deum suum Jovem propter inanem
libidinem, in animalia irrationabilia, et insensibilia
esse mutatum, nobis erubescendum putant,
Dominum propter salutem perditi hominis credere
crucifixum: cum in altero horrendum sit dedecus,
in altero admiranda pietas atque virtus. Simul et
illos haereticos tangit, qui haec tamquam indigna
Deo refugiunt, ut hominem indueret, quem pro
salute humani generis passioni traderet, non intelligentes
nihil dignius creatore, quam creaturae suae
curare salutem: maxime cum ipse per hoc naturae

detrimentum quasi impassibilis sentire non possit.
Virtus enim Dei est in salutem. Nulla major virtus
est, quam quae devicta morte homini perdito reddit
vitam.
Omni credenti. Quamvis infirmitas videatur incredulis.
Judaeo primum et Graeco. Sive quod justum fuerit,
ut quomodo Abraham credens ex gentibus per solam
primam fidem salvatus est: ita caeteri credentes
salvarentur. Sive quod illud Testamentum, quod
per legem Deus verax promiserat, debuerat exhibere.
Justitia enim Dei in eo revelatur. Ostendit ex fide
uniuscujusque nostrum, praedicationis fidem posse
roborari.
Ex fide in fidem. Sive quod ex fide justificatur
Judaeus, et in fide gentilis. Et ideo exposuerit, ut
cacologiae vitium declinaret.
Sicut scriptum est. Non ex operibus legis.
Justus autem ex fide vivit. Propterea hoc dicit:
quia sine fide, hoc est, sine spe retributionis bonorum
operum, perficere virtutes nemo poterit: sicut
et ipse ad Hebraeos perhibens docet: Sine fide
autem impossibile est placere Deo. Credere enim
oportet accedentem ad Deum, quia est, et inquirentibus
se remunerator sit.
Revelatur enim ira Dei de coelo. Si dicentibus Manichaeis,
crudelis asseritur Deus veteris Testamenti,
quia super peccatores vindictam inducat: quomodo
hoc loco ab Apostolo dicitur a Deo novi Testamenti

vindictam impiis hominibus inferendam? Unde monstratur,
unum eumdemque Deum esse novi et veteris
Testamenti. Item incipit ad partem gentium
loqui, dicitque Dei iram per Evangelium revelari,
sive per naturae testimonium: noverunt enim homines,
et beneficia, et plagas exspectare de coelo.
Super omnem impietatem, et injustitiam hominum. Tres esse videntur impietates. Prima et maxima in
Deum, quae aut per blasphemiam, aut per idololatriam
admittitur. Secunda, in parentes, aut injuria,
aut contemptus: sicut scribitur in Levitico: Si quis
dormierit cum uxore patris sui, morte moriatur:
ambo impietatem fecerunt. Tertia, in extraneos,
ut est illud: Et tu remisisti impietatem cordis mei.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.