PL 30, col. 650
Commentarii in epistolas Pauli (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P
Et plura alia, quae enumerare perlongum est. Sive
omnis impietas, ad diversas idolorum culturas referenda
est: ut impietas quasi ad injuriam Dei, injustitia
vero ad omnia peccata pertinere videatur.
Eorum qui veritatem Dei in injustitia detinent. Veritatem
nominis Dei injustitia indignae materiae detinente
dolorem. Item scientes delinquunt, qui, Dei
veritate agnita, injuste agunt.
Quia quod notum est Dei. Ostendit quomodo omnis
homo naturalem habens intellectum, agnoscit esse
insequendam substantiam invisibilem, quae diversas
in omnibus artes et disciplinas operatur. Quo etiam
exemplo invisibilis Deus manifestatur hominibus, ex
his operibus, quae operatus est, et operatur: simul
et mens Trinitatis demonstrat imaginem, in qua
generat insitum sibi verbum, et inseparabilem habet
sibimet natum verbum sapientia. Item quod potest
naturaliter scire de Deo, quod sit, et quod
justus sit.
Manifestum est in illis. In conscientiis eorum.
Omnis namque creatura Deum se nosse testatur, et
ab alio factam judicat: cujus voluntati sibi parere
necesse sit. Si enim Deus summum magnum est,
invisibilis, incomparabilis, incomprehensibilis, inaestimabilis:
et qui super omnia sit, id est, cui neque
praeponi aliquid, neque possit aequari, sive magnitudine,
sive claritate, vel potentia: manifestum est,
hoc nulli creaturae posse competere, quae et oculis
videtur, ratione colligitur, et aestimatione judicatur.
Major autem omnibus per omnia nulla est creatura:
quia omnes se alterutrum vincunt. Alia enim magnitudine,
ut coelum, terra. Alia claritate, ut sol, vel
stella. Alia altitudine, ut mare. Ita ergo pervidetur,
quia nullum elementum sit Deus. Quod autem facta
sint, mutabilitas eorum, quae non potest cadere in
aeternitatem, demonstrat. Quod vero non seipsa
fecerint, manifestum est: quia si se ipsa fecerunt,
jam erant antequam fierent, ut se facere possent,
quod valde absurdum est dicere. Cum vero variant,
et ordines suos permutant, et alterutrum cedunt,
ostendunt se ab uno auctore facta, et non suam, sed
Domini sui facere voluntatem: cujus transgredi non
possunt imperium.
Deus enim illis manifestavit. Virtus enim ejus occulta,
ex his quae palam sunt, aestimatur. Si enim
ea quae videntur, tam praeclare ab eo facta sunt, ut
quidam illa deos putarent, et aeterna esse tentarent:
quanto magis factorem sempiternum et omnipotentem,
et immensum esse intelligere potuerunt! secundum
Sapientiae librum dicentem: Ad cujus
magnitudinem, creatura comparata, poterit horum
creator videri, etc.
Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea, quae
facta sunt, intellecta conspiciuntur. Tam evidenter
intellecta sunt, ut conspecta dicantur.
Sempiterna quoque ejus virtus et divinitas, ita ut
sint inexcusabiles. Quia cum cognovissent Deum. Sive
per naturam, sive per facturam, et rationem.
Non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt.