PL 30, col. 651

Commentarii in epistolas Pauli (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P

Pro eo quod tales facti sunt, ut Deum possint
agnoscere, si velint.
Sed evanuerunt in cogitationibus suis. Putantes se
Dei magnitudinem in cogitatione posse comprehendere,
evanuerunt in naturali sopore, creaturas pro
creatore venerati.
Et obscuratum est insipiens cor eorum. Recedentes
a lumine veritatis.
Dicentes enim se esse sapientes. Quasi qui invenissent
quomodo invisibilis Deus, per simulacrorum
visibile coleretur.
Stulti facti sunt. Et mutaverunt gloriam incorruptibilis
Dei in similitudinem. Non intelligentes nullam
similitudinem habere mortale immortalis, et corruptibile
sempiterni.
Imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum,
et serpentium. Non hominis solum, sed
imaginis hominis: et non hujus tantum, sed etiam
animalium. Hic Jovis cultores appellat, qui cum
propter amores foedissimos in ista asserunt transformatum,
et idcirco se illi tales imagines consecrasse,
in quibus libidini satisfecit.
Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis
eorum. In hoc quod Deus tradidisse dicitur propriis
desideriis peccatores, ostendit non quod ipse sit
causa, sed quod per longanimitatem, et patientiam
non inducendo vindictam, patitur eos secundum
cordis sui agere voluntatem: hoc facit volens eos
ad poenitentiam converti. Item tradere in Scripturis
dicitur Deus, cum non retinet delinquentes propter

arbitrii libertatem: sicut in Psalmo dicit: Et dimisit
eos secundum desideria cordis eorum.
In immunditiam. Quae est in turpibus ministeriis
idolorum.
Ut contumeliis afficiant corpora sua. Dum sibi in sacramentis
eorum, cauteria et combustiones infligunt.
In semetipsis. Ut quasi amentes ipsi in se, suorem
sint vindices delictorum.
Quia commutaverunt veritatem Dei in mendacium. Commutaverunt veri Dei cultum in mendacium idolorum,
quae falso prodigiis coluerunt: et quodammodo
stultis mentiuntur esse, quod non sunt.
Et coluerunt, et servierunt creaturae potius quam
creatori. Non solum dilexerunt, sed etiam servierunt:

sed quicumque alicujus creaturae cupiditate vincitur,
ipsi servit. A quo enim quisque superatus est, hujus
et servus est.
Qui est benedictus in saecula: amen. Cui si servissent,
fieri benedicti in saecula potuissent. Qui enim
fecerit voluntatem Dei, manet in aeternum: sicut
ipse manet in aeternum.
Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae. Propter causas superius memoratas, in his flagitiis
sunt dimissi.
Nam feminae eorum immutaverunt naturalem usum
in eum usum, qui est contra naturam. Omnia perverterunt
in Deum perversi. Neque enim ordinem naturae
servaverunt: qui naturae dereliquerunt auctorem.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.