PL 30, col. 652

Commentarii in epistolas Pauli (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P

Infandorum enim idolorum cultura, omnis
mali causa est, initium et finis.
Similiter autem et masculi, relicto naturali usu feminae,
exarserunt in desideriis suis in invicem masculi
in masculos turpitudinem operantes. Effrenata libido
modum servare non novit.
Et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsis
recipientes. Sic cucurrit ordo, ut qui Dei obliti
erant, nec seipsos agnoscerent.
Et sicut non probaverunt, Deum habere in notitia. Non nescierunt, sed minime probaverunt. Ille enim
probat se Deum habere in notitia, qui semper illum
in praesenti habens, peccare non audet.
Tradidit illos Deus in reprobum sensum. Non reprobandi
sunt traditi in reprobum sensum.
Ut faciant ea, quae non conveniunt. Homini facere.
Repletos omni iniquitate, malitia. Iniquitatem et
malitiam, principales causas ostendit vitiorum esse.
Fornicatione, avaritia, nequitia. Fornicationem
autem, et avaritiam simul junxit: quia utrique pene
idololatria comparatur nequitiae.
Plenos invidia, homicidiis. Pulchre invidiam
homicidio sociavit: quia prima, hujus criminis ipsa
materia est.
Contentione. Contentio est, ubi non ratione aliquid,
sed animi pertinacia defenditur, et ubi jam
non veritas quaeritur, sed proximus fatigatur.
Dolo. Occulta malitia, blandis sermonibus adornata.
Malignitate. Malitiae votum, vel opus, malignitas
appellatur.
Susurrones. Murmuratores, non in faciem, sed in
aurem loquentes.
Detractores, Deo odibiles. Nihil est enim tam odibile
Deo, quam idololatria: cui per similitudinem
eradicandi poena detractionis scripta conjungitur.
Contumeliosos. Qui veloces sunt in verbis injuriae.
Superbos, elatos, inventores malorum. Qui vult supergredi
quod est, superbus est, sicut diabolus perdit
seipsum quod est. Qui enim super alios vult esse,
hic infra se fiet: et ideo sequitur inventores malorum:
quia semper superbia excogitat et invenit
mala, sicut auctor superbiae per elationem suam invenit
sibi malum, quod ante non fuerat. Elatus autem
dicitur, qui effertur super mensuras suas.
Parentibus non obedientes. Veri parentes sunt, qui

per semen verbi generant in lucem filios ad vitam
aeternam.
Insipientes, incompositos. Qui a fonte sapientiae recesserunt,
necesse est ut inordinate ferantur.
Sine affectione, absque foedere. Affectio est adimpletio
charitatis.
Sine misericordia. Quando aliis poterant misereri,
qui in se misericordes esse noluerunt? Haec omnia
per ordinem digesta peccata, de illis dicuntur, qui
derelinquentes Deum, ab eo vicissim sunt derelicti.
Caveamus ergo et nos, ne quod malum ex his habentes,
similiter relinquamur.
Qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt:
quoniam qui talia agunt, digni sunt morte. Hic

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.