PL 30, col. 653

Commentarii in epistolas Pauli (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P

ostendit quomodo unusquisque hominum sit a Deo
secundum actus proprios judicandus: in quo et ipse
alium hominem peccantem judicat atque condemnat.
Item cum ex eo sibi quisque displicet, quod fecerit
malum, Dei justitiam cognovisse dicitur: non
intellexerunt tales ab eo, et si non in praesenti, tamen
in futuro esse puniendos. Si enim intellexissent,
utique talia committere timuissent.
Non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt
facientibus. Ne quis diceret, haec non omnia se
fecisse: addidit, qui consentiunt facientibus. Sed et
qui in istis non consensit, qui judicabant hujusmodi:
tamen idololatriae consentiendo, quae omnium
horum caput et causa est, omnibus consensisse videbatur.
CAPUT II.

Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis, qui
judicas. In quo enim alterum judicas, teipsum condemnas.
Eadem enim agis, quae judicas. Omnes hujusmodi,
qui dijudicabant, maxime tamen hi qui habent
in reprehendendo judicium judices et domini
conveniuntur. Naturali enim judicio dignam factis
profert unusquisque sententiam: omnesque noverunt,
et innocentiam mereri praemium, et malitiam
habere supplicium.
Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum
veritatem, in eos qui talia agunt. Existimas autem
hoc, o homo omnis, qui judicas eos, qui talia agunt,
et facis ea: quia tu effugies judicium Dei? Secundum
veritatem erit judicium, quo judicabantur hujusmodi,

qui non condemnare in aliis potuerunt, quae
ipsi committere non timuerunt. Si enim tu, peccator,
peccatorem tibi similem judicas, quanto magis
Deus justus te judicabit injustum! ne illi mala placere,
et displicere bona forsitan videantur: quippe
quem sine personarum acceptione, nec amicis suis,
nec angelis legimus pepercisse peccantibus. Humanum
autem judicium multis modis corrumpitur.
Amore, odio, timore, avaritia saepe judicii integritas
violatur: et contra justitiae regulam interdum misericordia
inclinatur.
An divitias bonitatis ejus, et patientiae, et longanimitatis
contemnis? Ignoras quoniam benignitas Dei
ad poenitentiam te adducit? Hic aperte monstratur
quare peccatori desideria cordis sui dimiserit Deus:

et cum possit prohibere peccantem, vel inferre vindictam,
mavult converti ad poenitentiam. Item numquid
propterea tibi de impunitate blandiris, quia
Deus in praesenti non reddit: et tu longitudinem
temporis, et abundantiam bonitatis intuens, putas
jam non esse judicium? Audi Scripturae sententiam:
Non tardat Dominus promissis, sed patienter agit
propter vos nolens aliquem perire, sed omnes ad
poenitentiam converti. Bonus est exspectando, justus
est puniendo. Unde admonet Propheta: Ne tardes
converti ad Dominum, neque differas de die in diem:
subito venit ira ejus, et in tempore vindictae disperdet
te. Et iterum: Ne dixeris: Peccavi, et quid accidit
mihi triste? est enim Altissimus patiens redditor.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.