PL 30, col. 657

Commentarii in epistolas Pauli (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P

dicentis sermo dilapsus est, ut quod ex propria intentione
dicebat: eodem sensu scriptum repererit.
Vel revera, quorum injustis actibus nomen Dei fuerat
blasphematum, sicut scriptum est: Polluerunt
nomen meum inter gentes: dum dicuntur populus
Dei, inter quas gentes captivi, suis peccatis facientibus
morabantur. Item, sicut ait: Per bona opera
vestra benedicitur Deus: ita nunc non recte conversantibus
blasphematur.
Circumcisio quidem prodest, si legem observes. Si
autem praevaricator legis sis, circumcisio tua praeputium
facta est. Quomodo nihil est, si prodest? Prodest
tempore suo signum: prodest si justitia (cujus
est signaculum) adsit. Caeterum sine illa superfluum
erit, sive quia vivere faciebat Judaeum, et infantia

exterminari antequam saperet, sive quia in lege faceret
esse: qua perspecta invenitur, carnis circumcisione
cessante, veram illam cordis esse venturam.
Et praevaricator legis est, dum non sequitur id quod
ibi praedictum est.
Si igitur praeputium justitias legis custodiat: nonne
praeputium illius in circumcisionem reputabitur? Visibilia
indigent invisibilibus, invisibilia non indigent
visibilibus, eo quod visibilia imago sunt invisibilium,
et invisibilia veritas sint visibilium: ideo circumcisio
autem cordis, non indiget carnis: quia
imagine non indiget veritas: imago autem indiget
veritate. Quaeritur sane: quare sit data circumcisio,
si per seipsam non prodest. Primum, ut agnosceretur
Dei populus inter gentes. Denique quando soli erant

in eremo, circumcisi non fuerunt. Sive ut corpora
eorum agnoscerentur in bello. Nam quod in tali
membro signantur, haec causa est: Primum ne aliud
membrum aut debile fieret, aut turpe, quod publice
videretur. Iterum, propter gratiae promissionem,
in qua erant per castitatem placituri. Sive ut Christus
significaretur ex ejus semine nasciturus, ad
quem futura erat ista carnalis, quae spiritualem habebat
afferre: cujus typum gerens Jesus Nave, populum
secundo circumcidere jubetur.
Et judicabit id quod ex natura est praeputium, legem
consummans, te, qui per litteram et circumcisionem
praevaricator legis es. Sive dum litterae circumcisionem
sectaris, circumcisionem spiritus accipere
dedignaris: sive non sequendo, quod lex dicit: hoc

est, ut Christo credens, veram circumcisionem acceperis.
Non enim, qui in manifesto Judaeus est, neque quae
in manifesto in carne est circumcisio: sed qui in abscondito
Judaeus est. Ipse est verus. Omnia enim,
quae antea circa exteriorem hominem gerebantur, figuram
interioris habebant.
Et circumcisio cordis. De qua scriptum in lege est:
In novissimis diebus circumcidet Deus cor tuum et
cor seminis tui, ad Dominum Deum tuum amandum.
Et iterum: Circumcidite vos Deo vestro, et circumcidite
praeputium cordis vestri.
In spiritu, non littera: cujus laus non ex hominibus,
sed ex Deo est. Non secundum litteram legis, sed secundum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.