PL 30, col. 658

Commentarii in epistolas Pauli (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P

novum Testamentum: quod interiora quaerit,
quae solum videt Deus.
CAPUT III.
Quid ergo amplius est Judaeo: aut quae utilitas circumcisionis?
Multum per omnem modum. Ex persona
Judaei interrogantis, dicitur, respondente Apostolo,
multum quidem secundum omnem modum. Ideo autem
multum interest: non quia circumcisionem in
carne acceperunt, sed quia credita sunt illis eloquia
Dei. Item reddit rationem, quod lex contempta non
prosit, et quod carnalis circumcisionis praerogativa,
nullis operibus fulta, sit vana. Interrogat, quid amplius
habeat Judaeus. Ex cujus persona respondetur:
Multum per omnem modum. Nam si ipsius sensus
est: multum per omnem modum, et omnis homo

mendax: quomodo postea contravenit, dicens: Si
autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat,
quid dicemus? Numquid iniquus Deus? Absit, etc.
Postremo, quomodo Judaeos nihil amplius habere
confirmat, si hic multum habere commemorat?
Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei. Hoc estis dicturi: primum, quod credita sunt illis
eloquia Dei, et gentibus nulla.
Quid enim, si quidam illorum non crediderunt?
Numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuavit?
Absit. Fidem promissorum, cum sit dictum Abrahae:
Quia in semine tuo benedicentur omnes gentes.
Est autem Deus verax, omnis autem homo mendax. Hic omnis, pro maxima parte dicit, sicut: Omnes
sua quaerunt. Et omnes me dereliquerunt, Lucas est

mecum solus.
Sicut scriptum est: Ut justificeris in sermonibus
tuis, et vincas cum judicaris. In psalmo quinquagesimo.
Hoc testimonium ita posuit pars adversa,
quasi diceret: Propterea ego peccavi, ut tu justus
appareas, me judicando. Sed verus sensus sic se
habet: quia promiserat se Deus sine personarum acceptione
in peccantibus vindicare: et quidam ejus
patientiam mendacium judicabant, vincit cum judicaverit,
quando eorum facta puniet: in quibus nemo
putaverit vindicari. Aliter: Probasti te curam de
hominibus habere, qui per Prophetam mea abscondita
revelasti, et vicisti eos, qui te incuriosum humanorum
actuum esse confingunt. Hucusque objectio
cucurrit: jam incipit Apostolus respondere.
Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat,
quid dicemus? Numquid iniquus est Deus? Iniquum
est, si in illis vindicat, qui ideo peccaverunt, ut illis
justior appareret. Item non quod nostra iniquitas
addat justitiam Deo, sed in tempore, quando in judicium
cum Deo venimus, non observantes praecepta
ejus, promissionum retributionem fraudamus. Unde
ostenditur Deus verax; quia quae promisit sanctis,
peccatoribus non dat.
Qui infert iram. Ut in diluvio et Sodoma, ita in
judicio.
Secundum hominem dico: Absit. Alioquin quomodo
judicabit Deus hunc mundum? Secundum te, qui
taliter sentis. Alioquin quomodo judicabit Deus hunc

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.