PL 30, col. 660

Commentarii in epistolas Pauli (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P

Linguis suis dolose agebant. Aliud ore promittentes,
aliud corde volentes.
Venenum aspidum. Horum serpentium pessimum
dicit esse venenum.
Sub labiis eorum. Hoc est, in corde.
Quorum os maledictione. Non est unius generis
maledictio. Quidquid enim malo voto dicitur, sine
dubio mala dicitur.
Et amaritudine plenum est. Amaritudo contraria
est dulcedini verborum Dei.
Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Sive simpliciter homicidas dicit: sive interficientes
animas adulando. Unde in Actibus Apostolorum, dicit
Paulus: Mundus sum ab omni sanguine. Non
enim subterfugi, quo minus vobis annuntiarem omne

consilium Dei.
Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis
non cognoverunt. Conteruntur et infelices fiunt animae
in doctrinis eorum, vel in exemplis conversationis
eorum.
Non est timor Dei ante oculos eorum. In timore Dei
conclusit: qui si timorem Dei semper ante oculos
habuissent, non utique deliquissent. Neque enim
audet servus, Domino praesente, peccare.
Scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur,
his qui in lege sunt, loquitur. Ne dicerent, haec in
psalmo de gentibus dicta, ostendit, quae in lege
dicta sunt, his qui in lege sunt, loqui. Quaeritur sane,
quomodo Judaei dixerunt Deum non esse. Non utique
verbo dixerunt, sed opere. Nam confitentur

quidem se nosse, factis autem negant. Ergo gentes
hic non appellat: qui jam de illis talia dixerat in
propria causa.
Ut omne os obstruatur. Non solum gentium, sed
etiam Judaeorum: dum non habent unde gloriari
possint.
Et subditus fiat omnis mundus Deo. In confessione
peccati.
Quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro
coram illo. Modo non justificatur. Sive opera legis,
circumcisionem dicit, sabbatum, et caeteras caeremonias:
quae non tam ad justitiam, quam ad carnis
laetitiam pertinebant. Item non contraria sibi
dicit Apostolus, superius dicens: Qui ostendunt
opus legis in cordibus suis. Et nunc dicit, ex operibus

legis non justificari omnem carnem. Carnem
accusat, cujus providentia legi Dei subjicere non
potest. Lex enim ostendere noxit peccatum: non
tamen ostendit, qualiter debeat observari: et iterum
punire noxia, non dans veniam poenitenti; Christus
autem remissionem peccatorum donat credentibus,
et docet quomodo debeant carnis vitia vitari, atque
prudentia resecari.
Per legem enim cognitio peccati. Non remissio est
peccati, sed cognitio. Ideo enim per legem quid sit
peccatum, agnoscitur: quia aut in oblivione erat lex
naturae: aut ante legem litterae, leviora quaeque non
cognoscebantur esse peccata, id est, quae aliis non

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.