PL 30, col. 661

Commentarii in epistolas Pauli (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P

nocebant: ut concupiscentia, ebrietas, et caetera
hujusmodi.
Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est. Hoc est, quod dicit: quia justitia, quae in Christo
manifestanda erat, in lege naturali non erat cognita.
Testimonia autem legis Moysi et Prophetarum annuntiatione
praedicantur. Item sine lege litterae justitia
manifestata: quae nobis gratis a Deo donata
est, non nostro labore quaesita, et apertius per
exempla Christi, evidentiora patefacta, quae latebant
in lege.
Testificata a Lege et Prophetis. Sive justitia haec
praedicata est a Lege et Prophetis: in novissimis
temporibus esse ventura: sive cognitio peccati a
Lege et Prophetis testimonium accepit.
Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi, in omnes
et super omnes, qui credunt in eum. Justitia, qua creditur
Christo.
Non enim est distinctio. Inter Judaeum et Graecum.
Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. Quia
non habent suam.
Justificati gratis per gratiam ipsius. Sine ulla operum
actione per baptismum, quod omnibus non merentibus
gratis peccata donavit.
Per redemptionem, quae est in Christo Jesu. Qua nos
redemit sanguine suo de morte: cui per peccatum
venditi fueramus: secundum Isaiam dicentem: Peccatis
vestris venundati estis. Quam mortem Christus
vicit quia non peccavit. Omnes autem rei eramus
mortis: cui se ille indebite tradidit, ut nos suo sanguine

redimeret. Unde Propheta praedixerat: Gratis
venundati estis, et sine pecunia redimemini. Hoc
est, quia nihil pro vobis accepistis, et Christi estis
sanguine redimendi. Simul illud notandum, quia redemit
nos, non emit: quia ante per naturam ipsius
fueramus, licet simus nostris ab eo alienati delictis.
Tunc sane fructuosa erit redemptio nostra, si peccare
cessemus.
Quem proposuit Deus. In promptu ante oculos omnium
posuit: ut qui redimi vult, accedat.
Propitiatorem per fidem in sanguine ipsius, ad
ostensionem justitiae suae. Ut propitietur eis, qui credunt
se ejus sanguine liberandos.
Propter remissionem praecedentium delictorum. Propterea
passus est Christus, ut propositum Dei sedaret:

quo tandem punire decreverat peccatores.
In sustentatione Dei, ad ostensionem justitiae ejus
in hoc tempore. Vult ostendere Deum quidem ad hoc
exspectasse, ut tamdem se corrigerent delinquentes.
Illos vero male usos patientia Dei in majora prolapsos
esse peccata. Unde Job ille justissimus suo
tempore ait de peccatore: Dedit ei Deus locum poenitentiae:
et ille abutitur eo in superbia.
Ut sit ipse justus, et justificans eum, qui ex fide est
Jesu Christi. Qui solus inventus est, et quem ipse
justificaverit: non ex operibus, sed ex fide.
Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Ad Judaeum
loquitur: ne glorieris te operibus meruisse justitiam.
Item interrogatio Judaei est. Et respondetur

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.