PL 30, col. 664
Commentarii in epistolas Pauli (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P
justitiam. Omnes enim confitemur, et consentimus:
ut quod ratio de Abraham invenerit, hoc de caeteris
observemus.
Quomodo ergo reputata est ei: in circumcisione,
an in praeputio? Videamus utrum circumcisio ex justitia,
an justitia ex circumcisione sit nata.
Non in circumcisione, sed in praeputio. Quia ante
justus quam circumcisus.
Et signum accepit circumcisionis. Ne dicerent: ergo
superflue circumcisus est: signum ait esse justitiae,
non augmentum.
Signaculum justitiae fidei, quae est in praeputio. Signaculum
accepit illius justitiae, quam praeputiati
fides meruit. Perfecta enim fuit, ut signaculum mereretur.
Semper enim res plena signatur. Sive ut
ostenderet, quam justus et fidelis esset, qui dolorem
sibi ex mandato Dei dubitavit inferre. Non putetis
superfluum, quod ab essentiarum Domino jubebatur:
sicut nec parricidium credidit impium, quod fons
praeceperat pietatis.
Ut sit pater omnium credentium per praeputium, ut
reputetur et illis ad justitiam; et sit pater circumcisionis,
non his tantum, qui sunt ex circumcisione, sed et
his qui sectantur vestigia fidei, quae est in praeputio patris
nostri Abrahae. Ut omnes qui ex gentibus credunt,
filii sint Abrahae: dum et illis sola fides ad justitiam
reputatur. Erunt ipsi circumcisi, sed corde. Sive
quia in praeputio justus fuit, ut esset incircumcisorum
pater: et circumcisus justus permansit, ut circumcisorum
justorum fieret pater.
Non enim per legem promissio Abrahae, aut semini
ejus. Hic enim legem ipsam circumcisionem appellat;
eo quod possit omne praeceptum, lex intelligi.
Ut haeres esset mundi: sed per justitiam fidei. Sive
ut in semine ejus, quod est Christus, benedicerentur
omnes gentes: quae illi in haereditatem a patre sunt
datae. Sive, ut cum eo recumbant gentes in regno
coelorum.
Si enim qui ex lege, haeredes sunt: exinanita est
fides, abolita est promissio. Si illi soli ut vos vultis,
circumcisi haeredes sunt, non implevit Deus promissum
Abrahae, ut pater esset multarum gentium: et,
si ita est, jam videbitur Deo sine causa credidisse.
Lex enim iram operatur. Quia injustis est posita, et
magis gravavit peccare volentes, quam absolvit, per
scientiam cumulando delicta. Si enim caeci essetis,
peccatum non haberetis.
Ubi enim non est lex, neque praevaricatio. Ideo ex
fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni
semini. Non ei qui ex lege est solum, sed et ei, qui ex
fide est Abrahae, qui est pater omnium nostrum: sicut
scriptum est. Cum ergo fides exinaniri non potest,
nec promissio aboleri: non est ex lege haereditas,
sed ex fide. Lex enim non donat peccata, sed damnat:
et ideo non potest omnes gentes filios facere
Abrahae: quia secundum quod omnes sub peccato
inventi sunt, omnes erant utique puniendi. Fides
autem, dimissis per gratiam peccatis, omnes credentes
filios efficit Abrahae: sive quia non est quod praevaricetur,