PL 30, col. 665

Commentarii in epistolas Pauli (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P

ubi lex non est: sive non est, quod vindicetur,
ubi lex necessaria non est.
Quia patrem multarum gentium posui te ante Deum,
cui credidisti. Ante Deum, qui pater est omnium credentium.
Qui vivificat mortuos. Hic mortuos ad generandum
dicit, ut praesenti conveniat causae.
Et vocat ea, quae non sunt, tamquam ea, quae sunt. Quamvis et in principio vocaverit, quae non erant, et
statim esse coeperunt: tamen hic de filii desperata
conceptione significat, quia jam non erant eis tempora
generandi.
Qui contra spem in spe credidit. Contra spem naturae
est: ut centum annorum homo ex muliere
aeque jam fessa, quae etiam in juventute sterilis fuisset,

semen suum sicut stellas coeli crederet esse futurum.
Ut fieret pater multarum gentium: secundum quod
dictum est ei: Sic erit semen tuum sicut stellae coeli, et
tamquam arena maris. Qui nec unius filii jam per se
esse poterat pater.
Et non infirmatus est in fide. Quaeritur, quomodo
Abraham, jam emortuo corpore, filios de Caetura generaverit,
qui de Sara ante non potuit? Idcirco de
Sara non genuit, quia et senex erat et sterilis: in
illa vero quasi in juvene, cursu naturae facile potuit
generare.
Non consideravit corpus suum emortuum: cum fere
centum esset annorum, et emortuam vulvam Sarae: Nihil naturae considerat fides, quia omnipotentem

novit esse, qui dixit.
In repromissione etiam Dei non haesitavit diffidentia,
sed confortatus est fide. Nec de se, nec de senectutis
impossibilitate, nec de promissionis magnitudine
dubitavit.
Dans gloriam Deo: plenissime sciens, quia quaecumque
promisit Deus, potens est et facere. Tamquam de
recepto gratias agens.
Ideo et reputatum est illi ad justitiam. Quia tam
perfecte, et firmiter credidit.
Non est autem scriptum tantum propter ipsum, quia
reputatum est illi ad justitiam: sed et propter nos,
quibus reputabitur. Non ut ejus solum fidem sciremus,
qua Domino placuit: qui ideo etiam tentatus
est, ut et ipse se nosset, et nos sequeremur.
Credentibus in eum, qui suscitavit Jesum Christum
Dominum nostrum a mortuis. Si tam perfecte crediderimus
Christum a mortuis resurrexisse: quomodo
ille credidit corpus suum posse ad generandum vivificari
jam mortuum.
Qui traditus est propter delicta nostra, et ressurrexit
propter justificationem nostram. Qui morte sua, nostra
peccata abolevit: et in ea qualitate, qua mortuus
est, necessario resurgens apparuit, ut justitiam
credentium confirmaret.
CAPUT V.
Justificati igitur ex fide. Pertractata causa quare
nemo eorum ex operibus justificatus sit, sed omnes
ex fide (quod exemplo Abrahae probat: cujus se

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.