PL 30, col. 666

Commentarii in epistolas Pauli (Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis)), J. P

filios esse soli Judaei putabant), ostendit ratione, quod
non genus, nec circumcisio, sed fides faciat filios
Abrahae qui ex sola prima fide justificatus est. Qua
ratione conclusa, pacem eos habere hortatur: quia
nemo suo merito, sed omnes aequaliter Dei gratia
sunt salvati.
Pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum
Jesum Christum. Vel subjecti sumus utrique Deo:
sive pacem Dei, non tantum saeculi, habeamus.
Per quem et accessum habemus per fidem in gratiam
istam. Per quem accessimus prope, qui eramus
longe.
In qua stamus. Qui ante jacebamus.
Et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei. Gloriamur
nos sperare filiorum Dei gloriam possessuros. Tantumque

est, quod speramus, quantum ex se nullus
auderet: ne non spes, sed blasphemia putaretur, eo
quod multis pro sua magnitudine incredibile videatur.
Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus:
scientes quod tribulatio patientiam operatur:
patientia autem probationem. Non solum in gloriae
spe, sed etiam in saluberrimis tribulationibus gloriamur,
magnitudinem praemii cognoscentes, sicut Jacobus
ait: Omne gaudium existimate. fratres, et reliqua.
Unde et gaudere debemus aliquid pati pro
nomine Dei, ut acquiramus de tribulatione finienda
praemium infinitum. Consideratione enim praemii
nullum possumus condignum aestimare laborem.
Nam et scimus homines propter aurum ultro se ad

bestias deputare: quod tamen in aeternum non potuerunt
possidere: quanto magis nos exemplo Apostolorum
in tribulationibus gaudere debeamus! Quae
quidem cum sint temporales, aeternam salutem acquirunt:
et a doloribus liberant sempiternis. Cum
multi propter spem parvae salutis, et curam corporis,
maximos sustinuerint cruciatus: nec tamen
perfectam possunt consequi sanitatem; quae etiam si
provenerit, paulo post, morte intercedente, solvetur.
Habemus ergo unde honeste, et sine periculo gloriemur.
Magna enim gloria est de imis ad summa crescere:
de nihilo ad maxima pervenire: de limo ad
coelum, et de servitute vocamur ad regnum: si tamen
omni saeculi gloria, et jucunditate centempta,
in illo solo, quod nobis promittitur, gloriemur. Quod

et si feceritis, tale est, quale si quis, nummo plumbeo
contempto, gemmam regiam consequatur: quamquam
nec sit digna comparatio, quia quamvis hic
pretium distet: tamen manet utriusque corruptio;
ibi vero incorruptibilibus corrupta, et aeternis caduca
mutantur.
Probatio vero spem: spes autem non confundit. Spes
futurorum omnem confusionem expellit. Unde probatur
non habere spem, qui praeceptis confunditur
Christi.
Quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris. Magnitudo beneficiorum excitat in se magnitudinem
charitatis; quae perfecta confidit, et timere non novit.
Item manifeste hoc ostendit: quia quaecumque

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.